: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 45


ista vero penitentia repentina, que ultra etiam fines Italie per diversas provincias est diffusa,
non solum viri mediocres sed etiam sapientes non irrationabiliter mirabantur, cogitantes unde
tantus fervoris impetus proveniret, maxime cum iste modus penitentie inauditus, non fuisset
a summo pontifice institutus qui tunc Vinioni residebat nec alicuius predicatoris vel auctorizabilis
persone industria vel facundia persuasus, sed a simplicibus sumpsit initium, quorum
vestigia docti pariter indocti sunt secuti. Sed revera Spiritus sancti gratia que scit tarda
rerum volumina immo repente ubi vult spirat, corde unius hominis sui amoris igne succenso,
exemplo illius ceteros inflammat.
Eodem tempore princeps Manfredus, filius Federici imperatoris, qui regnum Sicilie et
Apulie usurpavit et auctoritate propria capiti suo posuit diadema tam in preiudicium romane
Ecclesie quam in gravamen et oppressionem Corradini ducis Suevie, filii regis Corradi, inhibuit
potenter per omnes partes opulentissimi sui regni, ne aliquis tali scemate penitentie uteretur,
crudelem mortem transgressoribus cominando. Timebant enim ne sub forma huiusmodi
novitatis processus sue tyrannidis posset impediri. Promulgavit itaque hoc crudelitatis edictum
non solum in Apulia, sed etiam in Marchia anconitana et in magna parte Tuscie, quam iure
belli sibi acquisiverat; et tulerat siquidem cornu superbie predictus princeps tam adversus
Deum quam adversus homines victoria triumphalis quam de parte Ecclesie, que Florentiam
obtinebat, incredibiliter est adeptus. Florentini namque, qui frequenter de suis triumphaverant
inimicis, coram militia principis, quam in auxilium Senensium destinaverat, cum essent
ultra LXX milia bellatorum, eorum peccatis exigentibus, mirabiliter corruerunt; illi autem qui
de bello evadere potuerunt, nimio terrore perterriti, Florentiam deserentes, ad quam occupandam
inimicorum exercitus properabat, ad Lucanam urbem se quantocius contulerunt.
Taliter princeps cum sua parte illam potentissimam obtinuit civitatem et cum ipsa fere sibi
totam Tusciam subiugavit.
Marchio autem Palavicinus, non segnis dicti principis imitator, tam Creme quam Brixie
et Mediolani et ubicumque potuit sue tirannidis officium exercere, prohibuit terribiliter fieri
solemnis penitentie laudabilem novitatem. Suspecta sunt quippe tyrannidis opera pietatis;
nam male agentibus omnino sunt lucis opera odiosa. Formidabat enim tirannus astutus ne
ipso suum amitteret principatum, si cives divina gratia inspirati, redirent ad concordie unitatem
et partem estrinsecam ad propria revocarent. Gaudium siquidem et securitas tirannorum
est discordia civitatum. Sicut enim piscis gaudet et discurrit in gurgite, ita ipsi in dissentionibus
civium delectantur. Non solum duo predicti principes iniquitatis filii et magistri
renuerunt accipere disciplinam, sed etiam quidam alii qui fideles Ecclesie videbantur, non cum
tanta devotionis gratia, ut debebant, contaminaverunt ut non reciperent donum celestis gratie.

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio