Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 85


a solis vero ortu Hadriatico pelago finitur. Haec habet urbes satis opulentas, Luceriam,
Sepontum, Canusium, Agerentiam, Brundisium et Tarentum et in sinistro Italiae
cornu, quod quinquaginta milibus extenditur, aptam mercimoniis Ydrontum. Apulia
autem a perditione nominatur; citius enim ibi solis fervoribus terrae virentia perduntur.
22. Sexta decima provincia Sicilia insula conputatur. Quae Tyrreno mari
seu Ionio alluitur de Siculique ducis proprio nomine nuncupatur. Septima decima
Corsica; octava decima Sardinia ponitur. Quae utraeque Tyrrenis fluctibus ambiuntur.
Porro Corsica a duce suo Corso, Sardinia a Sarde, Herculis filio, nominatur.
23. Certum est tamen, Liguriam et partem Venetiae, Emiliam quoque Flamminiamque
veteres historiographos Galliam Cisalpinam appellasse. Inde est, quod
Donatus grammaticus in expositione Virgilii Mantuam in Gallia esse dixit; indeque
est, quod in Romana historia legitur Ariminum in Gallia constitutum. Siquidem antiquissimo
tempore Brennus rex Gallorum, qui aput Senonas urbem regnabat, cum
trecentis milibus Gallorum Senonum ad Italiam venit eamque usque ad Senogalliam,
quae a Gallis Senonibus vocitata est, occupavit. Causa autem cur Galli in Italiam
venerint haec fuisse describitur. Dum enim vinum degustassent ab Italia delatum,
aviditate vini inlecti ad Italiam transierunt. Horum centum milia non longe a Delphos
insula properantes, Graecorum gladiis extincta sunt; alia vero centum milia in Galatia

Torna all'inizio