| deum etquem misisti Iesum Christum.  Subauditur etenim etquem
 misisti Iesum Christum credant solum et uerum deum.
 II 11  (I 37) Haec +inice+ tantorum herilium uirorum praeclara
 deum illum uerum protestantur oracula. Sed et omnipotens pater
 dilectum suum signauit filium. Ipse se quoque deum uerum et dei
 proprium confessus est filium. Tu autem illi, o infelix, nihil amplius
 quam puro homini contulisti. Porro noncupatiuum eum deum
 et adoptatiuum filium dum impia nare subsannas, quid aliud
 quam uni cuilibet electorum hominum communem honorem rependis,
 cui debueras singulariter dealis potentiae gloriam excellentius
 exhibere? Sed quia ob hoc Arrium aeterno nosti a sanctis
 patribus anathemate damnatum, idcirco fraudare catholicam fidem
 lucubri satages obiectione. Et dum uipereos sibilos prurienti
 fingis auricula refutare, pestifero aspidis ueneno regulique admodum
 infamaris flatu necari. Diuidere nempe unum Christum
 eundemque dei filium in partes dissicanti corde conaris. Nam dum
 modo uerum deum uerumque dei filium, modo namque nuncupatiuum
 deum et adoptatiuum filium insaniae furia mancipatus
 elinguas, quid aliud quam quattuor introducere personas festinas,
 licet neges te hoc specie tenus non adserere, quod quidem adstruisse
 te nihilominus exhibitis in rebus probaris? Porro quia redemptor
 noster ex utraque natura, diuina siquidem et humana, dei hominisque
 filius unus idemque ueraciter praedicatur, idcirco tibi uidetur
 duo et duo, uerus uidelicet et proprius, nuncupatiuus scilicet et
 adoptatiuus, recte confiteri? Quasi alter sit Christus purus deus,
 hoc est uerus, et alter purus homo ueluti quilibet unus electorum,
 hoc est nuncupatiuus deus, ex hoc etenim proprius, ex illo uero
 adoptiuus filius, cum simplex sincerae fidei racio aliter in directum,
 normulam suae religionis in nullo prorsus curuans errore, extendat
 utrique lateris rectitudinem mensam. Aliter quippe ex patre, quia
 ante omnia saecula et sine initio inuisibilis et incorporalis de
 coaeterno natus est genitore, aliter profecto ex matre, quia certo in
 tempore uerbum caro factum corporaliter natus est deus homo. Et
 non alius qui ante saecula et alius qui in tempore, sed unus
 | 
 |