Remigius Florentinus (Remigius Girolami): Sermones de pace

Pag 190


in pace, iuxta illud Mt . 8 [ = 18,20] "Ubi duo vel tres sunt congregati
in nomine meo" etc. Est autem nomen suum "princeps pacis", ut dicitur
Ysa . 9[,6]. Quando autem pax non est in congregatione non satiatur
sed frequenter defectum patitur, quia parum est sollicitus frater procurare
pro comuni, immo aliquando forte impedit; persone etiam dature retrahunt
manum quia parum de discorditer loquentibus edificantur; et Deus etiam
hoc facit in patria. Unde defectus accidit tum ex parte collegii tum ex
parte populi tum ex parte Dei. Unde in Ps . [67,31] "Dissipa gentes que
bella volunt"; non dicit "faciunt", quia aliqui coguntur facere ea malitia
adversariorum.
Secundo sacramentalem. Corpus enim Christi nonnisi de pane frumenticeo
confici potest, quod quidem est propria materia huius sacramenti.
Dicit autem ex adipe satiat quia, sicut dicit Magister libro IV Sententiarum
dist. 9, "caro Christi interiorem hominem pre ceteris gratiis reficit et
saginat". Est autem utilitas sacramenti quando quis assequitur rem sacramenti,
scilicet gratiam, vel augmentum gratie. Quando autem non est
pax conscientie, non satiatur sed venenatur, iuxta illud Iob 20[,14] "Panis
eius in utero eius vertetur in fel aspidum".
Tertio spiritualem, scilicet verbi Dei, et ideo subdit [ Ps . 147,15]
qui emictit etc. Ubi tangit utilitatis huiusmodi principium quia predicatur
habunde et diffuse, et effectum quia convertuntur peccantes ex impotentia
ignorantia et malitia, sicut patet ex sequentibus verbis psalmi. Quando
autem non est pax in conscientia cor tepescit, pes pigrescit, lingua tremit
predicare nec ei creditur ab auditore; unde non satiatur sed evacuatur vel
stomachatur.
Quarto celestem, quia "Beati pacifici", ut dicitur Mt . 5[,9], "quia
filii Dei vocabuntur". Quando autem non est pax non satiatur sed privatur
ista visione, iuxta illud Hebr . 12[,14] "Pacem sequimini cum
omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Deum". "Non est
autem pax impiis, dicit Dominus", ut dicitur Ysa . 48[,22]. Per misericordiam
autem fit de impio plus. Et ideo etc.
V
Pax Dei que exuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intelligentias
vestras
. Philip. 4 [ ,7 ].
Ego ad tempus recessurus sum a vobis, cito - dante Domino -
rediturus. Quod igitur in verbo proposito Apostolus optat Philipensibus,
hoc ego opto vobis omnibus.
Primo quidem pacem quia Pax , sine qua nullum potest esse bonum
in congregatione.
Secundo pacis veritatem quia Dei . Pax enim hominum ubi Deus - qui
veritas est - non est, necessario falsa est, quia "omnis homo mendax",
ut dicitur in Ps . [115,11], et iterum [102,14] "Ipse cognovit figmentum
nostrum"; et ideo dicitur Eçech . 13[,10] "Dixerunt pax pax et non
est pax".
Tertio pacis substantialitatem quia que exuperat omnem sensum
scilicet humanum. Qui enim innituntur sensui humano veram pacem

Torna all'inizio