Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 338


2. Praeterea, virtutes distinguuntur per actus. Sed actus omnium aliarum virtutum
caritati attribuuntur, ut patet 1 Cor. 13. Ergo caritas non est virtus distincta
ab aliis virtutibus.
3. Praeterea, quaelibet virtus specialis habet speciale obiectum. Sed caritas
non habet speciale obiectum, sed omnibus commune, scilicet bonum. Ergo caritas
non est specialis virtus.
4. Praeterea, praecepta legis sunt de actibus virtutum. Sed praeceptum quod ad
caritatem pertinet, non distinguitur ab aliis praeceptis; sed omnia alia praecepta
complectitur. Ergo et caritas non distinguitur ab aliis virtutibus.
SED CONTRA, omne quod dividitur contra alia, est distinctum ab illis. Sed caritas
distinguitur contra alias virtutes theologicas, ut patet 1 Corinth. 13, et per
Gregorium, qui dicit, quod caritas signatur per unam de filiabus
Iob. Ergo est virtus specialis.
Praeterea, Philosophus probat iustitiam esse specialem virtutem per hoc quod
habet aliquod vitium speciale sibi tantum oppositum. Sed caritas habet aliquod
vitium speciale sibi tantum oppositum, scilicet odium. Ergo caritas est virtus
specialis.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod caritas non sit forma aliarum virtutum. Omnis enim
forma vel est exemplaris vel intrinseca. Sed caritas non est forma exemplaris
virtutum, quia tunc in eamdem speciem traherentur aliae virtutes: nec iterum
est forma intrinseca: quia daret esse et speciem aliis virtutibus; et sic omnes
virtutes essent eaedem specie, et essent in eodem subiecto ubi est caritas, nec
ab ipsa distinguerentur. Ergo caritas nullo modo est forma virtutum.
2. Praeterea, caritas differt a gratia. Sed gratia dicitur esse forma omnium virtutum,
quia facit actum meritorium. Ergo caritas non est forma.
3. Praeterea, sicut se habet potentia ad potentiam, ita habitus ad habitum. Sed ratio
imponit modum omnibus aliis viribus. Ergo et habitus existens in ratione omnibus
aliis habitibus; et ita fides est magis forma virtutum quam caritas; vel etiam prudentia,
quae etiam ponitur a philosophis quasi forma omnium aliarum virtutum.
4. Praeterea, forma efficiens et finis non incidunt in idem numero, ut dicitur in
2 Phys. Sed caritas est finis praecepti, et ita virtutum: est etiam
motor, inquantum imperat actus earum. Ergo ipsa non est forma.
5. Praeterea, habitus indicantur per actus. Sed unaquaeque virtus ponit suum
modum vel formam in actu suo, secundum quem iustus iuste facit, et fortis fortiter.
Ergo virtutes non formantur per caritatem, sed per seipsas formatae sunt.

Torna all'inizio