Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 946


ARTICULUS 4
Utrum praecepta decalogi sint dispensabilia
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod praecepta decalogi sint dispensabilia. Quia secundum
Philosophum in humanis actibus propter eorum varietatem
non potest una communis regula inveniri, quam non oporteat in aliquibus casibus
deficere ad similitudinem Lesbiae aedificationis. Sed praecepta legis sunt
mensura humanorum actuum. Cum igitur omne praeceptum quod in aliquo
casu intermittendum est dispensabile sit, videtur quod omnia praecepta legis
dispensabilia sint.
2. Praeterea, Philosophus dicit, quod iustum naturale non
est idem apud omnes, sicut nec alia quae naturam hominis consequuntur,
eadem in omnibus inveniuntur, ut quod dextera sit fortior sinistra, cum contingat
aliquos ambidextros esse. Sed omnia praecepta quae non ab omnibus sunt
observanda, sunt dispensabilia. Ergo praecepta decalogi, quae sunt de iure
naturali, sunt dispensabilia.
3. Praeterea, praeceptum divinum non potest esse iniustum. Sed Deus aliquando
praecepit fieri aliquod contrarium praeceptis decalogi, sicut patet Exod. 12,
de spoliatione Aegyptiorum; et Osee 1, de accessu ad fornicariam. Ergo aliquando
iustum est fieri contra praecepta decalogi. Ergo praecepta decalogi
sunt dispensabilia.
4. Praeterea, inter decalogi praecepta continetur homicidii prohibitio. Sed aliquibus
casibus contingentibus iudex praecipit hominem occidi, et iuste. Ergo et
similiter alia praecepta aliquibus casibus emergentibus possunt non observanda
esse.
5. Praeterea, sicut prius dictum est, in corp. praec. art., omnia praecepta legis
aliquo modo ad praecepta decalogi reducuntur. Sed praelatis Ecclesiae licet in
aliquibus legis praeceptis dispensare. Ergo et similiter in praeceptis decalogi.
SED CONTRA, secundum Bernardum in lib. De praecepto et regula,
nulli licet dispensare in praecepto quod a suo superiore
est impositum. Sed praecepta decalogi sunt imposita a Deo, qui est superior
omnibus. Ergo nulli licet in praeceptis huiusmodi dispensare.
Praeterea, in quolibet genere est una prima mensura, quam oportet esse certissimam
et infallibilem, ut patet in 10 Metaph., et 5 Metaph.
Sed prima mensura omnium humanorum actuum est lex decalogi. Ergo in nullo
casu ab ea discedere licet, et ita indispensabilis est.
Praeterea, illud quod est per se verum, semper et ubique est verum. Ergo illud
quod est per se iustum, semper et ubique observandum est. Sed praecepta decalogi
sunt huiusmodi. Ergo etc.

Torna all'inizio