Gasparinus Barzizza: Exempla exordiorum

f. 6v


quum ingenium, curam, sollicitudinemque considero. Nullam rem esse tam arduam aut tam difficilem arbitror, que non sit animo vestro et perspicua et aperta. Nihil itaque dubito vos in cognitione mee cause eosdem futuros, qui semper in ceteris causis magnis et difficillimis fuistis.
 
Exemplum a iusticia et mansuetudine.
 
Quamvis multa sint, iudices, que vestrum possent in causa mea perturbare animum, tamen ea semper fuit in decidendis litibus animi vestri modestia, ut nunquam odio aut gratie locus unquam apud vos contra ius et equitatem fuerit. Laudatur merito itaque apud omnes hec vestra singularis mansuetudo ac bonitas et quod maximum ad perpetuam gloriam putatur. Nemo est tam inimicus aut invidus, qui non vel invitus vestram in iudicando modestiam non commendet. Prebebitis itaque ut semper fecistis vos ipsos huic mee cause placabiles ac propicios, nec ab hac vestra in omnibus rebus semper laudata moderatione descedetis.
 
Exemplum a magnificentia.
 
Quanquam plurima sint, iudices, que in vestris spectare sententiis et sepe admirari soleo, nihil tamen est, quod sepius ante oculos ponant quam illam vestram singularem ac prope divinam in disserendo animi magnitudinem. Minime igitur cuiquam mirum videri debet, si nostra res publica se ipsam vobis commisit. Scio vos nec in hac causa neque in ceteris posse aut consuetudinis aut nature vestre oblivisci.
Nisi non dubitem, iudices, multos sepe fuisse qui in sententiis ferendis nihil aliud sequti videantur, quam quod institutis maiorum et legibus sancitum sit, tamen ea semper de vobis extimatio apud omnes fuit, ut nemo his virtutibus, que in optimo quoque spectari solent, vobis adhuc antepositus sit. Nam sive in discernendo prudentiam sive in iudicando sapientiam sive in summis rebus modestiam humanitatemque exigimus. Quis non vos bis virtutibus summe laudat atque admiratur? Neque verens, iudices,

Torna all'inizio