relinquentes, quomodo decernit aparu colle, et pergens usque 
in rivum qui dicitur Foruli, eodemque decurrente rivo, usque 
in fluvium Vantra, et quomodo decurrit ipsum flumen in alio 
flumine quod Vulturnus vocatur, et quemadmodum ipsum decurrit 
flumen, iuxta terras ei[us]dem monasterii, usque in predictos fines, et 
terras ecclesie Sancte Marie. per has quoque fines una cum 
servis et ancillis cespitibusque suis, necnon et castris, montibus, 
collibus, vallibus, ecclesiis, aquis, pascuis, et omnia infra ipsos 
fines manencia, per nostram presentem autoritatem prefato monasterio 
concedimus, et confirmamus. insuper corroboramus in 
eodem monasterio: monasterium Petri apostoli, positum in loco 
Trite; et in Penne cellam unam, que dicitur Sancta Maria in 
Musano; in Abruczo cellam unam in loco, qui dicitur Arole; 
item Sancta Maria in Duas Basilicas: seu et monasterium Sancte 
Marie in territorio Marsicano, in loco Apinianici; item in finibus 
Sorane civitatis inclitam vallem Soranam, cum omnibus pertinenciis 
et terris in ipsis partibus consistentibus, subditas eidem monasterio, 
per cognitas fines, sicut precepta ei[us]dem continent cenobii, 
et scripciones ibidem a bonis hominibus collate: idest cella[m] Sancte 
Columbe; cellam Sancti Donati in Comino; cella[m] Sancti Mauri 
in Anglone, et alias cellas, et terras in ipsis finibus; igitur cellam 
Sancte Agathe in loco Turcino; cellam Sancti Petri de Vayrano, 
cum omnibus servis et ancillis, cespitibus, vineis et terris, et in 
omnibus sicut eiusdem monasterii continent scripciones; item
  |  
  |