Stephanus de Sancto Georgio: Epistolae

Pag 25


… archiepiscopo Cantuariensi Hugo cardinalis, per Stephanum.
Invective redargutionis aculeis transmisse nobis novissime pagine vestre
series, quam honore condigno recipimus, amaricavit et pupugit mentem
nostram. Nec mirum sane. Ipsa namque sagictis armata, quas nunquam
meruisse credidimus, ut innocentem nocenter infigeret emissa de pharetra
vestre maturitatis accedens, postes nostri domicilii introivit, que
metaphoris obiurgationis occulte et tacite quodammodo questionis non
segniter communita, licet nos hactenus, per familiaris conversationis
experientiam, amatores fuisse iusticie fateatur, nunc tamen a concepto
iam dudum laudabilis opinionis spiritu de scribentis actibus minus iuste
resiliens asseverat ab ipsius amore iusticie nos aversos, pro eo quod, sicut
in predicta vestra pagina continetur, minoribus ad quosdam de maioribus
Anglie destinatis, intellexisse vos dicitis, causam … electi, a vobis – ut
asseritis – exigente iusticia reprobatam, nitimur promovere. Et quia eundem
electum nostrum, ut scribitis, fecimus commensalem, miranda siquidem,
bone pater, et stupenda conscribitis, de quibus conscientie nulla nos
nota redarguit nec probabilis stimulus veritatis impugnat. Nam posito
quod electum prefatum in sua iusticia foveremus, respondite, si placet,
quam vobis propter hoc faceremus iniuriam vel gravamen. Etsi electum
eundem interdum, sicut et alios nostre nationis clericos in Romana curia

Torna all'inizio