Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 642


Si terrena retinentes sursum ire cupitis,
Vobis ipsis, fratres mei, patenter illuditis;
Non potestis hinc abire, nisi vos exuitis.

Quia properant ad finem nostra interlunia,
Quę habemus, cum amicis sint cuncta communia;
Non subiciat nos sibi funesta peccunia.

Vita brevis; pater ista monet,
Quę properanter agenda docet.

Nescit enim cita stare loco,
Hinc paveat nimis omnis homo

Et faciat facienda cito;
Vita fugit, rapimur subito.

Ergo laboret in orbe gybra,
Dum vehitur quaciente fibra.

Post obitum labor irritus est,
Iudicium magis omnibus est.

Torna all'inizio