: Formularium florentinum artis notariae

32


libras tot pisanas, et dampna omnia et expensas eadem
causa resarcire et emendare, et post hec ex pacto firma
tenere, sub ypotheca et obligatione rerum suarum et
bonorum presentium et futurorum; constituit se unus
pro altero possidere et renumptiavit utraque pars omni
leg(um) auxilio et exceptioni speciali et generali. Et si
laudaverint incontinenti dicas ita: qui laudatores et arbitri
I. et I., incontinenti, comuni concordia et volumtate,
laudaverunt, de(liberaverunt) et sunt arbitrati
sic et sic; vel: ut talis det et solvat tali tantum; vel: ut
redat ei tale quid et tali termino, cessa[n]tibus omnibus
et singulis que, inter se, pro predictis et singulis, vel
occasione predictorum, petere vel dare aut exigere poterant;
vel: ut inter se finem faciant de predictis petitionibus
ad dictum sapientis utriusque, tali termino, et
sic ponnatur, quandocunque ipsi dixerint; sub pena in
conpromisso apposita, hec debeant facere, et observare
teneantur, partes.
DE DOTRINA HUIUS ARTIS.
Notandum est quod, si post modum laudatum fuerit,
dicas sic: tales et tales laudatores et arbitri ap partibus
constituti, vel ex conpromisso partium, litis et differentie
que erat et vertebatur inter talem, ex parte una,
et talem ex altera, ut continebatur in conpromisso inde
facto per manum talis iudicis et notarii, sicut ego notarius
vidi et legi, vel ut adsserebant, de tali re vel negocio
seu facto, ut dicebant contineri in scriptura conpromissi
inde facti per talem notarium, sic laudaverunt
et de(liberaverunt) et fuerunt arbitrati sic; et sic est
ponendum ea que dixerint; vel: talis laudator et arbiter
ex conpromisso partium, a partibus constitutus inter
tales lites et differentias que erant et vertebantur inter
talem et talem, que tales erant, petebat et cetera.
DE DOTRINA HUIUS ARTIS.
Notandum est quod laudum sive arbitrium non tenet
nec valet nisi ex vigore conpromissi, et metu pene,

Torna all'inizio