Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 26


ergo maxime decet regem esse bonum existentem, maxime
indecens est ipsum ponere felicitatem in honoribus,
ne sit fictus, et superficialis. Secundo indecens est Regi,
ponere suam felicitatem in honoribus, quia ex hoc efficietur
periclitator Populi, et praesumptuosus: nam cum
finis maxime diligatur, si princeps suam felicitatem in
honoribus ponat, ut possit honorem consequi, praesumet
suam gentem exponere omni periculo. Exemplum huiusmodi
habemus de filio cuiusdam Romani principis nomine
Torquati, qui nimii honoris avidus, contra Imperium
Patris, ut honorem sequeretur, se exposuit periculis bellicis:
unde Torquatus Romanus princeps, ne alii ex hoc
exemplum assumerent, et ne essent nimii honoris avidi,
filium sic praesumptuosum occidit, non obstante quod
dictus filius victoriam obtinuerat ab hoste. Ne ergo princeps
se praecipitet, et ne nimis praesumat, non expedit ei
suam felicitatem in honoribus ponere. Tertio hoc est
indicens ei, ne sit iniustus et inaequalis: decet enim principem
sua bona distribuere secundum dignitatem personarum,
ut plura bona decet dignis, et sapientibus, quam
indignis, et Histrionibus. Sed si princeps suam felicitatem
in honoribus ponat, quia finem summo ardore diligit,
non curabit remunerare personas secundum propriam
dignitatem, sed solum eo modo beneficia dividet, quo
plus honoribus ponat, erit malus in populo sibi commisso,
quia non curabit eum periculis praesumptuose,
et praecipitanter exponere: erit malus
in suis rebus, quia eas non distribuet
aequaliter secundum personarum
dignitatem.

Torna all'inizio