apud nos, ut calix et <S>pinx (quando pro monstro accipitur, 
est masculini; quando pro acu, feminini generis habetur). 
Alia de desinentibus in duas consonantes. Omnia nomina desinentia 
in duas consonantes in nominativo singulari, si sint monosillaba, 
sunt feminini generis, ut puls et frons, praeter mons fons pons dens 
Mars, quae sunt masculini; stirps quoque masculinum et femininum 
invenitur. Si vero ultra sillabam fuerint et sint propria nomina virorum, 
(sunt masculini generis> et cum his etiam Aruns dod[a]rans triens 
et quadrans. Desinentia quoque in bs, ut calibs calibis, vel in ps, ut 
forceps forcipis, sunt similiter masculini generis. Pertinentia siquidem 
utrique sexui communis habentur generis, ut celebs et princeps. Adiectiva 
autem omnis sunt generis, ut insons inops et expers. 
Alia in aes. Nominum desinentium in aes diptongo<n> unum invenitur 
masculinum, ut praes, et unum neutrum: aes. 
In aus. Omnia <nomina> nominativum singularem in aus facientia 
feminini sunt generis, ut laus et fraus. 
De generibus siquidem possent plura dici, sed haec ad praesens 
sufficiant. 
<De numero> 
Cuius numeri? Singularis. Quare? Quia singulariter profertur. 
Quid est numerus? Forma dictionis in voce, discretio quantitatis in 
significatione .
  |  
  |