apud stultum. Ideo audi Prover. XXIX: Viro qui corripientem
dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum
sanitas non sequetur. Qualis fuit Ioas, qui Zachariam qui eum corripiebat
audire contempsit, insuper fecit eum lapidibus obrui
inter templum et altare. Et extunc, ut dicit Epyphanius, non
accepit populus in templo responsum manifeste sicut prius nec
ex dabyr nec ex ephoth. Rex autem non multo post penas exolvit.
Nam duo servi eius percusserunt eum, et mortuus est. Vidisti
quid demeruit rex Ioas, quia regali sepultura privatus fuit. Ideo
convenit ei illud Eccle. VI: Sepulturaque careat: de hoc ego pronuntio
quod melior illo sit abortivus. Frustra enim venit et pergit ad
tenebras, et oblivione delebitur nomen eius. Vidisti etiam quid
demeruit populus propter necem summi pontificis, quia perdidit
responsum divinum, ut cognoscas verum esse quod in libro Sapientie
dicitur, XI: Quia per que peccat quis, per hec et torquetur.
Item Prover. XIIII: Miseros facit populos peccatum. Quod
probari potest hoc modo. Tradunt Hebrei in medio rationali
fuisse lapidem quadrum magnitudine duorum digitorum, in quo
secundum coloris mutationem perpendere poterant utrum Deum
placatum haberent an offensum. Iosephus dicit sardonicem, qui
in dextro humero gerebatur, cum sacrificium pontificis Deo placebat,
tanto splendore micare, quod etiam procul positis radius
eius appareret. Egressuris vero ad prelium, si Deus cum eis esset,
tantus fulgor in lapidibus rationalis apparebat, ut omni multitudini
fieret manifestum eorum auxilio Deum adesse, et ob hoc
rationale iuditii nuncupari. Asserit autem Iosephus hunc fulgorem
sardonicis et rationalis cessasse annis ducentis antequam
ipse scripsisset hec, cum Deus ferret moleste transgressionem legis.
Item dicit Augustinus quod ignis sacrificii, qui per LXX annos
Babylonice captivitatis sub aquis vixerat, extinctus est Antiocho
vendente Iásoni sacerdotium.
|
|