50. (1) LICENTIA.
(2) Licentia est cum apud eos quos aut vereri aut metuere debemus
tamen aliquid pro nostro iure dicimus, quo eos aut quos
hi diligunt vere in alico errato reprehendere videamur, (3) hoc
modo: 'Si vos nemo adiuvat nec defendit id tribuite vestre culpe,
quoniam tanta est vestra negligentia sive potius ignavia
quod defensores vestros patimini trucidari et inimicos vestris
suffragiis exaltatis'. (4) At si asperiori reprehensione utemur,
ut sepe faciunt predicatores, continuo est aliquid subiungendum
quod animos auditorum possit leviter mitigare, (5) hoc modo:
'Excessus vestri sunt omnibus manifesti, quia, sicut escam panis,
plebem Domini devoratis. Plena est muneribus manus vestra.
Luporum exercetis officium, non pastorum. (6) Sed rogo discretionem
vestram, supplico benignitati vestre ut Deum pre oculis
abeatis, quoniam multus est ad ignoscendum si convertimini
et iudex districtus si moriemini in peccatis'. (7) Talis modus
loquendi partim ab iracundia removet, partim ab errato deterret.
Sunt et alia duo genera licentie que non arguunt nec increpant s
ed delectant, cum amicos auditorum et veritatis nos dicimus
assertores. (8) Primum ex his duobus contingit quando reprehendimus
|
|