male positum et nulli succedentem episcopali dignitate dignum videri fecit, domnum
etiam Clementem dignissimum reddidit, si in suis fortasse primordiis aliquid deliquit.
Posterior virtus et meritum diluit, quicquid inprimis culpabile visum fuit. O quotiens
in actibus pontificum Romanorum factum legitur, quod duo certatim apostolici simul
positi fuerint et magnam utrique partem cleri et populi simul habuerint et ille tamen
tandem vicerit, quem Romani principes confirmandum censuerint. Sic de Damaso et
Ursino, Bonifatio et Eulalio, Silverio et Vigilio, Simacho et Laurentio in eisdem actibus
Romanorum pontificum accidisse probatur.
P . Magnae contentioni video satisfactum et aemulorum obiectionibus sufficienter
responsum. Ultimum et extremum est, quod multi ventilant et unde plurimi adversarii
disputant, quod imperatores aecclesiasticas dignitates investire non debeant. Ego
vero, si ita res habeat, vel si ad imperatores aecclesias investire pertineat, doceri desidero.
/*
R . Ius postulas, quoniam divinorum quidam auctorum cum illis sentire videntur,
qui ad principum iniuriam ista locuntur, Gelasius praecipue Romanae sedis episcopus
et noster Ambrosius, cuius de hac re verba sunt: Convenior , inquit, a militibus et
tribunis, ut per me fieret basilicae matura traditio, dicentibus imperatorem iure suo
iussisse, ut quae in potestate eius essent, omnia ei tradi deberent. Respondi, si a
me peterent quod meum est, id est fundum meum, argentum meum, ius huiuscemodi
meum, me non refragaturum, quamquam omnia quae mea sunt, sint pauperum. Verum
ea quae divina sunt, imperatoriae potestati non esse subiecta . Et paulo post: Nec
mihi fas est tradere, nec tibi, imperator, ut putes te in ea quae divina sunt imperiale
aliquod ius habere. Noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus.
Scriptum est enim: ?Quae Dei Deo, quae caesaris caesari?. Ad imperatorem palatia
pertinent, ad sacerdotem aecclesiae. Publicorum tibi moenium ius commissum est, non
sacrorum. Iterum mihi dicitur mandasse imperatorem: Debeo et ego unam basilicam
habere. Respondeo: Non tibi licet illam habere. Quid tibi cum adultera? Adultera
est enim, quae non est legitimo Christi coniugio copulata, veteri iure a sacerdotibus
donata, imperatoria vi usurpata . Haec Ambrosius. Gelasius quoque etsi diversis
verbis eadem tamen prosequitur. Quae omnia si discrete accipias, nichil imperatorias
investitiones impediunt. Duo siquidem iura conceduntur episcopis omnibus, spirituale
vel divinum unum, aliud seculare; et aliud quidem caeli, aliud vero fori. Nam omnia
quae sunt episcopalis officii spiritualia sunt, divina sunt, quia, licet per ministerium
episcopi, tamen a sancto Spiritu conceduntur. At vero iudicia secularia et omnia, quae
a mundi principibus et secularibus hominibus aecclesiis conceduntur, sicut sunt curtes
et praedia omniaque regalia, licet in ius divinum transeant, dicuntur tamen secularia,
quasi a secularibus concessa. Itaque divina illa a sancto Spiritu tradita imperatoriae
potestati constat non esse subiecta. Quae vero sunt ab imperatoribus tradita, quia non
sunt aecclesiis perpetuo iure manentia, nisi succedentium imperatorum et regum fuerint
iteratione concessa, dicuntur profecto quodammodo regibus et imperatoribus subdita,
quia nisi per succedentes imperatores et reges fuerint aecclesiis confirmata, revertuntur
ad imperialia iura. Sicut enim imperium et regnum non est successorium, sic
iura quoque regnorum et imperatorum successoria non sunt, nec regibus et imperatoribus
perpetim manere possunt. Si vero perpetim non manent illis, qualiter his, quibus
traduntur, perpetim manere possunt? Sicut enim regnum et imperium ab homine
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|