Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 72


nec intelligi vel essentiari seu statui aut collocari vel unitari aut superponi
vel multiplicari potest, eo quod omnibus que sunt supereminet
et remota est. Et hoc est quod sequitur.
Sed iustum est nos laudare eam supereminenten et remotam, ut ab
omni habitu,
tam naturali ut animatum et humanatum, quam morali
ut armatum vel galeatum, quam rationali ut specificatum substantiatum,
et ut ab omni motu tam supero quem habet ignis, quam infero quem
habet terra vergens deorsum. Ab omni quippe motu, quo ipsa moveatur
divinitas, non quo creaturas moveat, libera est, dicente Propheta:
«Mutabis eos et mutabuntur: tu autem idem ipse est», et Boetius:
Stabilis ipse manens, dans cuncta moveri.
Si quis vero dicat: “Deus movet omnia, ergo motus quo movet
omnia convenit ei”, dico quod movet omnia in motu omnium, sed
sine motu, et omnia regit in motu omnium, sed sine motu. Unde
Augustinus in Exameron suo ait: «Spiritus quidem creator movet se
ipsum sine tempore et loco, movet conditum spiritum per tempus sine
loco, movet corpus per tempus et locum». Denique si lapis ille, qui dicitur
magnetes, quamvis naturali sua virtute ferrum sibimet propinquans
sibi attrahit, nullo modo tamen, ut hoc faciat, se ipsum movet
aut a ferro aliquid patitur quod ad se attrahit, nonne multo magis rerum
omnium causa que ex se sunt ad se ipsam reducit sine ullo sui motu,
sed sola sue pulchritudinis virtute?
Si quis vero querat, quid sit motus, audiat Maximum venerabilem
et magnificum in libro quem facit de Ambiguis dicentem: «Motus est,
ait, virtus naturalis ad suum finem festinans. Vel motus est passio ex
altero veniens ad alterum cuius finis est impassibilitas». Quod, ut ait
Iohannes Scotus, «non ita intelligendum est, ut aliud sit principium
ex quo passibilis motus, id est motum suum patiens inchoat, et aliud
finis quem adpetit, dum omnium, que naturaliter moventur, principium
et finis unum sit. Est enim Deus, a quo et per quem et ad quem moventur
omnia». Preterea «omne quod principio caret et fine, omni
quoque motu carere necesse est. Deus autem est [anarchos], id est sine
principio, quia nil eum precedit, nec eum efficit ut sit, nec finem habet
quoniam infinitus est. Nullum igitur motum recipit». Dicit ergo quod

Torna all'inizio