pariter et Gomorre –, valde, fateor, videtur durum quod illis Deus subtraxit
gratiam qui, si viderent signa, salvari potuissent.
IOACHIM: Dubium non est quin, si vellet Deus, multi qui non credunt absque
visione signorum, si viderent signa credere potuissent. Set sicut otiosa erit fides
in novissimo die, cum complebitur mistice illud Thome misterium: Vidisti me
et credidisti, beati qui non viderunt et crediderunt , sic non absque terrore audiendum
est illud: Nisi signa et prodigia videritis non creditis , et: Generatio
mala et adultera signum querit et signum non dabitur ei nisi signum Ione
prophete . Verumtamen et infra ipsa temporum spatia quibus his vel illis vicissim
ostendit iram, per occultam gratiam suam salvos fecit electos de populo cui
iratus est et per occultum iudicium induravit reprobos etiam de populo quem
elegit. Et rursum: ne de iusto quis eius quo iudicabit orbem conqueratur iudicio,
licet indigni essent qui viderent signa quibus conversi agerent penitentiam, qui
si viderent converti potuissent, tamen, quia constat iusto Deo quod agerent
penitentiam si viderent – sicut populus Tyri et ceteri quos supra commemoravi –,
erit illis profecto remissius quam videntibus et spernentibus ea; set qualis
erit illa remissio illius est discernere qui promittit.
BENEDICTUS: Placet quod dicis. Set quia supra magis esse dixisti misericordie
quam iudicii quod aliqui reproborum relinquuntur in cecitate, respectu
dumtaxat pravorum Christianorum, queso, si esse potest aliquis modus penarum
aliquibus reproborum, exponas, presertim propter illos qui blasphemant dicentes:
« Manducemus et bibamus, cras enim moriemur ; si electi sumus perire
nequimus, si autem reprobi salvari non possumus».
IOACHIM: Qui sit modus penarum, secundum qualitatem sive quantitatem
culparum et secundum quod aliquis minus aut plus novit voluntatem Dei, evangelium
luce clarius manifestat cum dicit: Servus qui non novit voluntatem Domini
sui et fecit digna plagis vapulabit paucis. Qui autem novit etc.; et illud
quod supra commemoravimus: Ve tibi Corrozaim ve tibi Bethsaida, quia si in
Tyro et Sidone facta fuissent signa que facta sunt in vobis, olim in cinere et cilicio
penitentiam egissent. Verumtamen in die iudicii remissius erit illis quam vobis .
|
|