Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 124


Nam siroppum rosatum simplicem fuisse quem dederat, et
eum quidem non a se factum, sed emptum ipsa die a quodam
apothecario, Iusto nomine, fatebatur. Vocatus autem Iustus, respondit
eo toto mense qui transierat nichil ei se penitus vendidisse.
Ita Salernus in omnibus que dixerat fallax inventus, obiecti
criminis suspicionem magnopere roboravit. Sequenti vero die,
congregata curia vocatisque magistris iusticiariis, cum sollempniter
accusaretur, conscientie flagitio prepeditus, ita misere respondebat
obiectis, ut plenam iudicibus fidem faceret hoc eum maleficium
perpetrasse.
L. De sententia lata contra Salernum medicum.
Itaque prolata in eum sententia, decrevere bonis omnibus spoliatum
capitali supplicio [subiacere, solum ei vivendi spem
in misericordia curie relinquentes. Qui detrusus in carcerem
multis adactus est minis et promissionibus] attemptatus [ut fateretur]
cuius id prece vel consilio fecisset, sed hoc ei persuaderi
non potuit.
Dum hanc in Sicilie partibus fortuna conspirationis seriem
ordiretur, aliam interim in Apulia multorum roboratam confederatione
texuerat. Cum enim multi proceres indignarentur Richardum
Molisii comitem tante subito dignitatis esse culmine sublimatum,
Henricum fratrem regine Montis Caveosi comitem
adversus illum stimulaverant, dicentes: inhertem eum a multis et
timidum appellari, qui dedecus et iniuriam sibi totique regno simul
illatam vel nimis patienter sustineat, vel consentiendo dissimulet.

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio