Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 48

Ep. 17


ad uos, diuina auxiliante clementia, uenire et, postponentes pene
omnium fidelium nostrorum consilia, ita profectionem nostram
maturare ut VI Idus Ianuarii uelimus Mantue esse, ea quidem
uoluntate et desiderio ut fiducia probate fidei uestre queque
aspera et si necesse fuerit ipsam sanguinis effusionem pro libertate
sancte ecclesie et salute imperii pura et sincera intentione subire
non dubitemus. Vestri igitur studii sit eos de susceptione et
seruicio nostro premonere quos prudentia uestra id posse et
nobis debere cognouerit. Sit etiam ita studii uestri per partes
uestras pacem firmare ut intentionis nostre propositum nichil
possit impedire. Quod et quantas colluctationes cum nunciis
regis habuerimus et quibus rationibus dictis eius obuiauerimus,
quicquid his litteris deesse uidetur latores earum plenius indicabunt.
Quibus sicut de his que per eos beato Petro et nobis
promisistis indubitanter credimus, ita uos de his que ex nostra
uobis parte dixerint credere uolumus.

Torna all'inizio