Conglobatis itaque diversorum cuneis armatorum ex utraque parte
commititur, vires viribus opponuntur, densa telorum silva deponitur, et
humanis inflicta corporibus arma crassantur. Habebat autem clericus
equam, quam videlicet preliaturus ascenderat, tantae velocitatis ac roboris,
ut nullus sibi videretur equus aut mulus ad dimicandum posse preferri.
Casu immo Deo disponente contigerat, ut precedenti nocte iumentum
illud stabulo solutum procul abscederet, acervumque salis inveniens
ex eo plurimum comedisset. Clericus itaque dum in acie constitutus super
aquae rivulum deveniret, ibique quominus adversantium armis arma conferret,
iumentum ut erat absumpti salis copia sitibundum, frenum de
manu rectoris violenter extorsit, suisque totum viribus vendicavit, ac
presto caput in aquam ad bibendum inhianter inmersit. Ille vero dum ea
manu, qua scutum tenebat, cum iumento confligit, hostilibus iaculis
faciem coactus exponit, et ecce repente gladius os eius fulminis more transfixit,
talique vir reprobus vitam suam fine conclusit.
Et quam congrue in illa pertulit corporis parte vindictam, qua nigri
fellis in Dominum vomuerat blasphemiam. Et cum propheta de talibus
dicat: Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, linguae eorum
machera acuta , qui linguam suam et dentes adversus Deum gladii more
vibravit, digne per eadem membra materialis gladii poenas exolvit. Isti
plane contigit, quod Dominus in evangelio dicit: Quia super decem et octo
homines turris Syloa cecidit et occidit eos . Quem vero mystice turris illa
significat, nisi illum cui psalmista decantat: Deduxisti me, quia factus es
spes mea, turris fortitudinis a facie inimici? Huic enim expositioni ipsum
quoque Syloae nomen adgaudet. Syloe siquidem interpretatur missus.
Haud dubium quin ille qui dicit: Qui me misit, mecum est . Et ibi caecus a
nativitate lumen accaepit ab eo qui ait: Ego lux in mundum veni . De casu
istius turris alibi sub figura dicitur lapidis: Omnis qui ceciderit super illum
|
|