tuba canere sicut faciunt ypocrite in synagogis et 				c.92v.b 
vicis ut honorentur a gentibus. Amen. Dico vobis: 
"  Receperunt mercedem suam, sed nesciat sinistra 
tua quid faciat dextra"  . Sexto remictendo illis culpam  
qui nobis mala fecerunt, unde Mathei VI°: "  Si 
remiseritis hominibus peccata eorum, Pater noster 
qui est in calis delicta vestra dimictet vobis"  . Septimo 
per opera caritatis, unde prima Petri IIII c.: "  Caritas 
operit multitudinem peccatorum"   et Apostolus: 
"  Plenitudo legis est caritas"  et in alio modo:"  Sed quid 
est precepti finis nisi adimplecio preceptorum? Et preceptorum 
adimplecio quid est aliud quam plenitudo 
legis?"  . Et in XIIII Ecclesiastici scribitur: "  Ante mortem 
secundum vires tuas da pauperibus"  . Estque caritas 
ad moralia ita laxa, quod scribat Ovidius in secundo 
li. Ponti: 
"  Regia, crede michi, res est succurrere lapsis, 
Et melius nulla queritur arte favor. 
Conspicitur nunquam meliore potencia causa, 
Quam quociens vanas non sinat esse preces.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |