DE PROMISSIONE PRETII ET LIBERATIONIS ET RESEDII  
ET TERRARUM VENDITIONE. 
In Dei nomine amen. Anno, die, indictione tali, f(eliciter).  
Cum talis filius talis hodie in veritate recepisset  
a tali liberationem et absolutionem sue persone suorumque  
filiorum et descendentium, et finem servitiorum,  
et cartam venditionis resedii et terrarum, quas ab  
eo vel pro eo tenebat, ut coram me notario acta sunt,  
et michi constet legittime de predictis, pro pretio librarum  
tot pisanarum, idem I., liber et absolutus, post  
liberationem et emptionem et pretii confessionem, non  
obstante confessione inde facta, promisit solvere et dare  
dicto I., vel eius heredibus, et cui concesserit, predictum  
pretium librarum tot, tali termino vel terminis; et  
promisit non probare solutionem vel aliam exceptionem  
per testes; alioquin: promisit eidem dare, nomine pene,  
libras tot et dampna et expensas resarcire, unde obligavit  
et pingnus fecit ei bona sua presentia et futura,  
constituens se pro eo possidere; que ex pacto, si non  
solverit, possit ingredi, uti, frui et inde facere quod  
voluerit; renumptians et cetera exceptioni non celebrati  
contractus et carte, et possessionis rerum non recepte,  
et fori privilegio, et omni legum auxilio et exceptioni  
speciali et generali et cetera, ut supra de uxore, si contingerit  
vel si consenserit, et de fideiussore, si fideiussorem  
dederit pro solvendo pretio supradicto. 
DE LIBERTATE FACTA ALICUI SERVO A DOMINO SUO. 
Humane a primordio dispositio creature lib[er]i arbitrii  
pote(n)s est effecta vol(unt)ar(i)e. Bellica tamen  
exorta calamitate gentium; que secuta, captivitate propria  
capti, defraudati sunt libertate, vere, ut quod bellorum  
obduxit iniquitas, huius inperialis detegit sanctitas;  
iuris civilis auxilio celebrata est manumissio. Ideoque  
quidem dominus G., pro Dei timore et remedio  
anime sue suorumque parentum, nec non et pretio librarum 
  |  
  |