Pax de Ferraria: Brevis descriptio festi gloriosissimae Virginis Mariae

Pag 53

Dedica a Pietro Mocenigo


Illustrissimo et magnificentissimo [ ] domino P. Gradonico Venet. [ ] ecc. Pax de Foroiulio minister
artium in studio Paduano [ ] devotam suae parvitatis oboedientiam [ ] ad mandata.
Solet [ ] Principum esse natura ut licet prima fronte prudenter, cordis [ ] tum attentione libenter tum
praecipue propriis laudibus acquiescant cum [ ] suae probitatis consoni oris, non ad assentationem ablandiloquam [ ]sed ad submissae devotionis expressionem noverint a SUBDITIS [ ] celeriter enarrari. Sane vestrae celsitudinis celebris fama [ ] diffusa per populos, intercessione quorundam vestrorum civium nunc[ ] mecum in studio permanentium, in hanc temeritatis audaciam [ ] me induxit ut breve vestrae annuae Solemnitatis typum [ ] imminente nunc festo Dominationis vestro nomini, honorique de [ ] scriberem. Quo vero libellum vobis oblatum non ratione scribentis [ ] verum sublimitate materiae acceptum habere dignemini, scribendi [ ] veniam de ommissis, quae et temporis brevitas, et occupationum [ ] et pre omnibus industriae parvitas penes vestram clementiam excusabit.

Torna all'inizio