Quintum capitulum de monachis, id est ancillis Dei; de quibus flagitatum est, si
liceat, eas ad missarum solemnia aut sabbato saneto pubplicae lecciones legere et ad
missas psallere aut alleluia vel responsorium.
De his in libro decretorum beati Gelasii pape capitulo XXVI, destinatum est:
Quod nefas sit, feminas sacris altaribus ministrare vel aliquid ex his, quae virorum
sunt officiis deputata, praesumere. Nhilhominus inpacienter audivimus, tantum divinarum
rerum subiisse despectum, ut feminae sacris altaribus ministrare firmentur cunctaque non
nisi virorum famulatui deputata sexum, cui non competit, exhibere; nisi quod omnium delictorum,
quae singilatim perstrincximus, noxiorum reatus omnis et crimen eos respicit sacerdotes, qui vel
ista committunt vel committentes minime publicando pravis excessibus se favere significant.
Sextum capitulum de viduis, si possint im propriis habitaculis suis salvare animas.
Item ex eodem libro; capitulo XXI, ita continetur: Ut viduae non velentur,
et si professam continenciam, proposito mutato, calcaverint, ipsae pro se racionem
Deo pro suis sint actibus redditurae. Nam de viduis sine ulla benediccione velandis superius
latius duximus disserendum, quae, si propria voluntate professam pristini coniugii castitatem mutabili
mente calcaverint, periculi eius intererit, quali Deum debeat satisfaccione placare. Sicut enim,
si se forsitan continere non poterat, secundum apostolum nullatenus nubere vetabatur, sic habitam
secundum deliberacionem promissam Deo pudiciciae fidem debuit custodire. Nos autem nullum talibus
laqueum debemus inicere; sed solum adhortaciones praemii sempiterni poenasque proponere divini
iudicii, ut nostra sit absoluta conscientia et illarum pro se rationem Deo reddat intentio.
Septimum capitulum de laico pellente suam coniugem.
Ex canone sanctorum apostolorum XLVIII.: Si quis laicus, uxorem propriam pellens,
alteram vel ab alio dimissam duxerit, communione privetur.
Octavum capitulum de presbiteris et diaconibus, qui se a ministerio aeclesiastico
subtraunt et seorsum collectas faciunt.
Ex canone Antioceni concilii; capitulo V, promulgatum est: Si quis presbiter aut
diaconus, episcopum proprium contempnens, se ab eclesia sequestraverit et seorsum colligens altare
constituerit et commonenti episcopo non adquieverit nec consentire vel obedire voluerit semel et
iterum convocanti, hic dampnetur omnimodo nec ultra remedium consequatur, quia suam recipere non
potest dignitatem. Quodsi eclesiam turbare et sollicitare persistit, tamquam seditiosus per potestates
exteras obprimatur.
Nonum capitulum de clericis et monachis non manentibus in suo proposito,
quod interrogatum est.
In canone Calcedonensi capitulo VII, decretum est: Qui semel in clero deputati
sunt aut monachorum vitam expetiverunt, statuimus neque ad militiam neque ad dignitatem aliquam
venire mundanam; sed hoc temptantes et non agentes penitenciam commonere debeant, quod
propter Deum primitus elegerant, anathematizari.
|
|