Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 15


suae conscientiae opus, durius post modicum furibundus abiurat.
Ait enim: 'Si autem ut uos uultis homo adsumptus a filio dei mox
a conceptione uirginalis uteri uerus conceptus est deus et uerus
natus est deus, quomodo ipse filius prophetice de semetipso ait:
Et nunc haec dicit dominus, formans me ex utero seruum sibi? ' Et
rursus: 'Qua' inquit 'auctoritate homo dominicus ex utero matris
uerus deus conceptus et uerus deus natus a uobis praedicatur, cum
sit natura uerus homo et per omnia subditus deo?' Quid plura? In
eo usque per sententias diuersi generis disputationum figuram
perducere festinat, quatenus et adoptiuum dei filium et nuncupatiuum
eum deum perdito corde definiat, quasi purum communem
que hominem, cui fidei praerogatiua gratis confertur cuique per
lauacrum regenerationis ab eodem dei filio datur potestas, ut et
adoptiuus sit dei filius gratuito munere, et nuncupatiuus deus,
diuina utique praeueniente gratia, ex prouectu religionis efficiatur.
Ex quo igitur tam fribulae disputationis affatu luce clarius animaduertitur
et singularis personae mysterium in dualitate numeri
discreuisse, et unionem diuini nominis per discidium pluralis numeri
conuincitur resecasse. Licet ille, et cum haec ita se uerius
habeant, saepe tamen se uerbotenus ab his falsitatis scuto conatur
defendere. Hoc est: 'Personas' ait 'non diuido, naturas prorsus
distinguo'. Sed cum excusare se ab hac nititur noxa et tamen
frequentius id agere, ex propriis nihilominus potest reuinci comentis.
Duorum quapropter criminum, facti scilicet et mendacii, reus
iusti iudicii sanctione, cessante nimirum ambage dubietatis, decernitur.
Vnde in quantum admodum intellegi datur et instantia
rerum produnt indicia, non studio ueritatis obiectis conatur quaerelis
obsistere, sed timore coactus necessitatis excusare satagit uoto,
ne forte ex utero sacrosanctae matris ecclesiae tamquam abortiuus
ante lucis proiciatur crepusculum.
I 10 (I 10) Hoc autem quod quasi mordaci transcursisse me recognoscor
sermone - non ueritatis studio sed necessitatis inpulsu
quae ab eo bene pronuntiata sunt delegauisse praedixi - non
intentando interim ingessi, ueluti ita se certius habeant, sed ut

Torna all'inizio