pauci appetunt, pauciores querunt, satis superque satis
sibi sapientie ac prudentie inesse, vel potius superesse,
ducentes, dummodo ea assequantur que preclara ac
speciosa vulgo publica insania fecit. Sed pars maxima
nostre infelicitatis stultitia est, qua in tantum mentes 5
hominum a vero procul abducuntur atque opinionibus
fallacibus excecantur, ut nihil sincerum, nil rectum
possint discernere, id tantummodo expetendum esse
ducentes ad quod vulgaris appetitus communi errore
labatur. 10
3 Nos vero, quos doctrinam sapientum virorum
sequi atque eorum preceptis obtemperare decet, longe
aliter a communi stultitia sentire vitamque felicem non
in fortune arbitrio, sed in virtutis presidio constiuere
debemus. Non enim rebus externis et fortuitis, sed 15
animi bonis felicitas tribuenda est, cui quidem sententie
multi excellentes ingenio viri inherentes, abiectis
propriis fortunis, philosophie studio vacarunt, ut veram
felicitatem assequerentur. Et certe, sicubi ea est in
virorum doctrina et sapientia prestantium domicilio 20
reperitur, qui procul a cupiditatibus, nihil alieni appetentes,
etatem suam in virtutis contentione posuerunt.
Sed ceca mens hominum, quibus nihil est pensi
virtutis iter, quibus nihil cum animo est commune, ad
illecebras corporis deflexa, in iis solum que fortune 25
temeritati parent felicitatem sitam esse arbitratur. Horum
ego fallacem opinionem, tum pro communi utilitate,
tum pro veritate tuenda, paulum mihi reprimendam
existimavi, docendumque id quod luce clarius est,
nihil vere solideque felicitatis eiusmodi bonis inesse, 30
sed illam queri a bonis animi oportere, que sola nostra
sunt et nec auferri possunt, dum vitam agimus, et
mortuos non derelinquunt.
|
|