| EXPOSITIO SECUNDAE PARTIS TEXTUS
 «Obnoxia fuit peccato in Maria». Sed contra. Quod non est, non potest esse
 peccato obnoxium. Sed caro Christi non fuit nisi in ipso. Ergo falsum est quod
 dicitur. Dicendum, quod quamvis caro Christi actu non fuerit nisi in ipso,
 tamen materialiter fuit in beata Virgine et in aliis, sed differenter: quia in beata
 Virgine praeexistebat materia illa essentialiter, sed in aliis prioribus
 originaliter tantum, ut dictum est; et secundum illum modum quo in unoquoque
 fuit, sic peccato obnoxia erat.
 «Ita et leviticus ordo». Videtur quod ratio Apostoli non valeat. Potest enim contingere
 quod pater Papae alicui simplici sacerdoti decimas solverit: nec propter
 hoc Papa sacerdote illo minor esset; et sic non videtur sequi, si Abraham
 Melchisedech decimas solverit, quod propter hoc leviticus ordo Melchisedech
 minor fuerit. Sed dicendum secundum quosdam, quod Apostolus procedit ex
 suppositione huius quod Abraham tota posteritate sua maior fuerit; unde si
 Melchisedech maior fuerit quam Abraham, per consequens maior fuit quam
 Levi vel Aaron. Sed quia haec suppositio vel dubia est, vel falsa, saltem propter
 beatam Virginem; ideo melius dicendum, quod Apostolus non intendit probare
 quod Melchisedech personaliter maior fuerit quam Aaron, sed quod sacerdotium
 Christi figuratum per sacerdotium Melchisedech maius est quam sacerdotium
 Aaron. Unde virtus rationis Apostoli fundatur super figuram. Figuravit
 enim Abraham decimas Melchisedech dans, quod ipse cum tota sua posteritate
 minor esset sacerdotio Christi per Melchisedech figurati.
 «Secundum rationem seminalem erat». Semen, ut dicit Philosophus 5 Physicorum,
 est in genere causae efficientis; unde illi
 dicuntur in Abraham secundum rationem seminalem fuisse qui concepti sunt per
 virtutem activam ex Abraham originaliter descendentem: quod de Christo dici
 non potest, ut ex dictis patet.
 «Non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit». Istud potest intelligi
 dupliciter. Vel ita quod concupiscentia et gratia sint nominativi casus: sic enim
 concupiscentia dicitur mater eorum qui per concupiscentiam nascuntur, et gratia
 mater Christi, quia per gratiam natus est. Vel potest intelligi quod sint ablativi
 casus, ut intelligatur quod mater Christi non genuit eum per concupiscentiam,
 sed per gratiam; et sic locutio propria et plana est.
 «Quia, ut dicunt Physici, tot diebus forma humani corporis perficitur». Hoc
 potest aliter exponi quam Magister infra exponit, ut intelligatur completio corporis
 humani non solum quantum ad figuram, sed etiam quantum ad debitam
 quantitatem, ut per hos quadraginta sex dies totum tempus usque ad partum
 intelligatur: quadraginta enim et sex si per senarium (qui numerus est perfectus)
 multiplicentur, resultant ducenti septuaginta et sex dies; et tot dies computantur
 ab octavo Kalendas aprilis, quando Christus conceptus est, usque ad
 octavum Kalendas ianuarii, quando Christus natus est; et hoc accipitur ab
 Augustino.
 | 
 |