detrimentum. Unde et quia rarissime perpaucis praecipua
consueverat revelare mysteria, ea quoque, quae tam gloriose parebant
in ipso, maxime sibi familiaribus diu erant incognita.
63 Periculosum enim existimans inclitum apparere in oculis hominum,
sed et pro magno non reputans occulta quorumlibet bona non
esse maiora iis quae proferuntur in publicum, ruminabat multoties
illud in ore propheticum: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non
peccem tibi. Fratribus quoque circa ipsum conversantibus dederat
tale signum, ut si quando eum cum extraneis occupatum praedictum
versiculum recitare perciperent, illum, ne forsitan in verba sibi nociva
difflueret, curialiter ab eorumdem colloquiis expedirent.Itaque
vulnus lateris, quoadusque vixit in corpore, diligenter viro Dei
celante, solus hoc frater Helias casu utcumque prospicere meruit.
Frater vero Rufinus, ad eum scalpendum admissus, manu illud sensibiliter,
sed fortuito, contrectavit; Sad cuius contactum vir sanctus
remurmurans gravissime doluit, et iam dictum fratrem inculpans, ut
hoc sibi Dominus indulgeret adiunxit.
Caput XII - De iis quae ante mortem sustinuit, fecit et dixit;
de fervore ipsius et patientia; et de transitu eius et exsequiis.
64 Iam beatissimus pater Franciscus, annis a conversione sua
decem et octo peractis, nullam vel modicam carni requiem dederat,
|
|