Girardus laetabundus infit:  Quod dixi Patrem, Deus est aeternus, qui omnia ut ab initio, 
et in quo omnia consistunt. Quod dixi Filium, animus est hominis a Deo dilectus. Quod 
dixi Spiritum sanctum, divinarum scientiarum intellectus, a quo cuncta discrete reguntur.  
Ad haec Heribertus respondit:  Amice, de Christo Iesu domino nostro, qui natus est de Maria  
virgine, verbum Patris, quid dicis?  Respondit:  Iesum Christum quem dicis, est animus 
sensualiter natus ex Maria virgine, videlicet natus est ex sancta scriptura. Spiritus sanctus 
sanctarum scripturarum cum devotione intellectus.  Heribertus:  Coniuges quare accipitis nisi 
ad sobolem procreandam, unde humanum genus nasceretur?  Respondit:  Si universum genus 
humanum sese coniungeret, ut corruptionem non sentiret, sicut apes sine coitu genus gigneretur 
humanum.  Heribertus:  Peccatorum nostrorum absolutio in quo est? in apostolico, 
aut in episcopo, aut in sacerdote aliquo?  Respondit:  Pontificem habemus non illum Romanum, 
sed alium, qui cottidie per orbem terrarum fratres nostros visitat dispersos; et quando 
Deus illum nobis ministrat, tunc peccatorum nostrorum venia summa cum devotione donatur.  
Heribertus:  Vita vestra quomodo in tormentis finit?  Respondit:  Si nos per tormenta a 
malis hominibus nobis ingesta deficimus, gaudemus; si autem aliquando nos ad mortem 
natura perducit, proximus noster, antequam animam damus, quoquomodo interficit nos.  Cum 
haec omnia Heribertus auribus intentis audivisset, tacite mirans, ceteris autem sua capita 
nutantibus: si in fidem catholicam, quam Romana ecclesia tenet, et baptismum, et vere 
Filium Dei, qui natus est ex Maria virgine secundum carnem crederet, et illud esse verum 
corpus et verum sanguinem, quem sacerdos catholicus quamvis peccator per verbum Dei 
sanctificat, eum sciscitatus est. Respondit:  Praeter nostrum pontificem non est alius pontifex, 
quamvis sine tonsura capitis sit, nec misterium.  Quo audito, ut fama illorum erat, 
rei veritas apparuit. Et mittens Heribertus quamplurimos milites ad illum Montemfortem, 
omnes quos invenire potuit, cepit; inter quos comitissam castri illius in hac haeresi sentientem 
cepit. Quos cum Mediolanum duxisset, et per multos dies et per suos sacerdotes 
in fide catholica eos reintegrari desiderans laborasset, timens, ne genus Italiae huius 
haeresi contaminaretur, perplurimum dolebat. At ipsi nefandissimi et a qua orbis parte 
in Italia fuissent eventi inscii, quasi boni sacerdotes cottidie tamen privatim rusticis, qui 
in hac urbe eos videndi causa convenerant, falsa rudimenta a scripturis divinis detorta 
seminabant. Quod cum civitatis huius maiores laici comperissent, rogo mirabili accenso, 
cruce Domini ab altera parte erecta, Heriberto nolente illis omnibus eductis lex talis est 
data ut, si vellent omni perfidia abiecta crucem adorarent, et fidem quam universus orbis 
tenet confiterentur, salvi essent; sin autem, vivi flammarum globos arsuri intrarent. Et 
factum est, ut aliqui ad crucem Domini venientes et ipsam confitentes fidem catholicam, 
salvi facti sunt; et multi manibus ante vultus missis inter flammas exilierunt, et misere 
morientes in miseros cineres redacti sunt. 
28. Tempore quo haec agebantur supradicta, miraculum memoria dignissimum, 
nostrisque quod terris apparuit adhuc Heriberto corpore vitaque degente, et maxime quocirca 
hanc urbem Dei virtute nactum est, ac eius operante misericordia versatum 
est, calamo competenti edicam. Transactis enim annorum curriculis 25, in quibus 
famis pestilentia fere terram universam attenuando gentes notas et ignotas invaserat, 
et Heribertus archiepiscopus venerandus, prout supra dixi in veritate comperiens, ab 
introitu sui honoris divina misericordia edoctus, elimosynas cottidie largiretur immensas, 
ut sui cursus finem Dei clementia approbaret, omnibus fidelibus et infidelibus 
diligenter ostendere curavit. Venientes autem aratores et bebulci cum terrarum sulcos 
diligenti cura solito more superassent, et sulculi cultoribus suis sinum ad debitum recipiendum 
per semina aperuissent, ut largius ac habundantius aratores semina sererent, 
quodammodo temporis amoenitate ipsos adhortante, magnis exercitiis magnisque laboribus 
in iis operam dederunt. Itaque seminatis seminibus fugatisque a coelo nubibus, 
cultores de die in diem serta rura manicantes circuibant. Interea tantum a ventis siccata, 
nec coelorum imbribus madida nec in iemalibus frigoribus desuper fusis pruinis 
astricta, sed pulverulenta quasi Aegyptiaca et infructuosa iacebat. Iam enim iemps transierat,
  |  
  |