Ad tertium dicendum, quod frui aliquo, proprie est ipsum ut fructum habere.
Hoc autem habet aliquis ut fructum quem expectat principaliter ex suo opere.
Unde illo quod consequitur ex opere non principaliter expectato, non proprie
dicitur aliquis frui, sed solum illo quod principaliter expectatur, quod est solum
Deus. Et ideo quamvis sit una tantum fruitio, sunt tamen multi fructus: quia
quidquid consequitur, etiam si non principaliter expectatur, potest dici fructus.
Ad quartum dicendum, quod distinctio fructuum fit dupliciter. Uno modo secundum
intensionem et remissionem; et sic fructus distinguuntur in Evangelio, quia
de quibusdam operibus maius erit gaudium quam de aliis. Alio modo quantum
ad diversas rationes gaudendi; et sic dividitur quasi essentialiter et per se: et
hoc modo distinguitur Galat. 5: et sic donis respondent fructus, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod eidem dono possunt respondere multi fructus,
secundum quod habet multos actus, ut dictum est; et ideo non oportet quod sint
tot fructus quot dona.
ARTICULUS 6
Utrum petitiones respondeant donis
Ad sextum sic proceditur.
1. VIDETUR quod petitiones donis non respondeant. Augustinus enim dicit in
Ench., quod tribus primis petitionibus aeterna poscuntur, reliquis vero
quatuor temporalia. Sed unumquodque donorum pertinet ad praesentem vitam,
in qua temporaliter vivitur, et ad futuram, in qua ad aeternitatem pervenimus,
ut ex dictis patet. Ergo donis petitiones non respondent.
2. Praeterea, Augustinus in Epistola ad Probam dicit: «Quisquis dicit,
petendo scilicet, quod ad istam evangelicam precem pertinere non possit, etiam
si non illicite orat, carnaliter orat». Sed multa alia possunt peti a Deo non carnaliter
quam septem dona, sicut septem virtutes, et gratiam, et necessaria vitae.
Ergo petitiones dominicae orationis septem donis non respondent.
3. Praeterea, omnia dona sunt quaedam bona a Deo donata. Sed petitiones
orationis dominicae non tantum sunt ad consecutionem boni, sed etiam ad
remotionem mali. Ergo dona petitionibus non respondent.
4. Praeterea, in donis sunt quatuor quae ad cognitionem pertinent. Sed in petitionibus
nulla videtur ad cognitionem pertinere. Ergo petitiones donis non
respondent.
5. Praeterea, petitiones ad impetrandum ordinatae sunt. Sed impetrare aliquid
a Deo non est nisi habentis virtutem. Cum igitur dona simul cum virtutibus
infundantur, videtur quod petitiones non ordinentur ad dona.
|
|