materia per quam individuetur, sed est per se subsistens: tamen inquantum considerantur
essentialia rei, sic dicimus ibi naturam; inquantum autem invenitur
ibi aliquid subsistens, sic dicimus ibi personam.
Patet igitur quod ex quo de ratione personae est quod comprehendit omnia
quae in re sunt, si aliquid est extra illud quod comprehendit persona, hoc non
est unitum rei, nisi forte secundum similitudinem in genere vel in specie vel
accidente: et ideo, ut Boetius dicit, si non est una persona in
Christo, nulla unio facta est Divinitatis et humanitatis, nisi secundum similitudinem
gratiae; quod etiam Nestorius posuit: et hoc non est novum, nec Christo
proprium; neque per eum redemptio fieri potuisset, nec ipse esset verus Deus,
sed per participationem, sicut alii sancti. Unde simpliciter est concedendum, in
Christo esse unam personam.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod humana natura in Christo non est sine personalitate,
sed est in persona una Verbi cum natura divina.
Ad secundum dicendum, quod ex hoc natura Christi maxime nobilis est quod
est in persona divina.
Ad tertium dicendum, quod de ratione personae est quod comprehendat omnia
essentialia, et proprietates individuantes simul coniunctorum; unde non sequitur
quod si sint duae naturae et diversae proprietates, sint diversae personae.
Si enim essent naturae cum suis proprietatibus seorsum positae, utrinque esset
totalitas, quam requirit ratio personae, non est autem nisi una totalitas, quando
coniunguntur; et ideo est una persona.
Ad quartum dicendum, quod ea quae differunt genere vel specie, differunt
numero essentiae vel naturae; non autem oportet quod differant numero suppositi
vel subiecti: quia ea quae secundum se considerata diversorum sunt generum
vel specierum, in unum suppositum vel subiectum congregari possunt;
sicut caro et os ad constituendum corpus, et albedo et longitudo in eodem
subiecto sunt; et similiter quamvis divina natura et humana differant plus quam
specie vel genere, in unam tamen personam uniri possunt.
Ad quintum dicendum, quod, sicut dicit Boetius,
species est totum esse individuorum, et etiam genus aliquo modo, ut dicit
Avicenna, secundum quod indistincte significat totum: et quia natura humana
non comprehendit totum esse Christi, ideo non habet in Christo naturam speciei;
et ideo non sequitur quod in Christo sint diversae species. Vel dicendum,
quod illud Philosophi est intelligendum quando naturae diversorum generum
non coniunguntur: accidens enim et subiectum, quia coniunguntur (quamvis
sint diversa genere), non faciunt numerum.
Ad sextum dicendum, quod forma adunatur materiae informando eam; et ideo
oportet quod ad diversas formas diversae sint materiae dispositae; sed ad rationem
personae requiritur tantum adunatio, quae potest esse etiam quantumcumque
diversorum; et ideo non oportet quod diversae naturae habeant diversas personas.
|
|