EXPOSITIO TEXTUS
«Sed non perficere bonum». Intelligendum est de bono meritorio.
«Quia nihil in eo erat quod ad malum impelleret». Videtur haec causa esse
insufficiens: quia in Christo etiam nihil fuit ad malum impellens, et tamen resistendo
malo meruit. - Et dicendum, secundum quosdam, quod hoc intelligitur
non de quolibet merito, sed de merito satisfactionis, ad quam poena requiritur.
Sed hoc non videtur esse ad propositum, quia Adam merito satisfactionis non
indigebat: et ideo aliter potest dici, quod ratio meriti ex duobus potest sumi; vel
ex habitu informante; et sic omnis actus, vel facilis vel difficilis, gratia informatus
meritorius est: vel ex conditione actus, praecipue in quo est difficultas; et
hanc rationem merendi in resistendo peccato non habuit.
|
|