Petrarca Franciscus: Africa

Pag 11

LIBER PRIMUS


Menia et infami periura palatia monte
Femineis fundata dolis? Viden ampla furentum
Concilia et tepido stillantem sanguine turbam?
Heu nimium nostris urbs insignita ruinis!
Heu nuribus trux terra Italis! iterum arma retentas
Fracta semel, vacuisque iterum struis agmina bustis?
Sic Tybrim indomitum, segnissime Bagrada, temnis?
Sic modo, Birsa ferox, Capitolia despicis alta?
Experiere iterum et dominam per verbera nosces.
Is tibi, nate, labor superest, ea gloria iusto
Marte parem factura deis. Hec vulnera iuro
Sacra michi merito, patrie quibus omne rependi
Quod dederat, quibus ad superos Mavortia virtus
Fecit iter: non ulla, meos fodientibus artus
Hostibus atque abeunte anima, michi multa dolenti
Occurrisse prius tanti solamina casus,
Quam quod magnanimum post funera nostra videbam
Ultorem superesse domi. Spes ista levabat
Inde metus alios, hinc sensum mortis amare.»
Talia narrantem percurrit et impia mestis
Vulnera luminibus totumque a vertice corpus
Lustrat adusque pedes: at mens pia prominet extra,
Ubertimque fluunt lacrime. Nec plura parantem
Sustinuit, mediisque irrumpens vocibus orsus:
«Heu heu ! quid video ? quisnam hec michi pectora duro

180




185




190




195




200



Torna all'inizio