non minus tamen easdem alternare, et quibusdam quasdam
quibus non dedimus dare et mutare possemus.
quedam nempe fratri dedimus que amico conpeterent,
quedam amico que fratri conuenientia uellemus cernere.
et sic salutationes et adiectiua incertum quedam sibi locum
uendicant. quod diligens lector assiduus dictator studiose
aduertant.
XII.
Nunc ad epistolas redeamus, et ubi exordium narratio
atque conclusio sigillatim inueniatur sub exemplis ponamus.
Ad magistrum.
Cum exordio narratione et conclusione. exordium enim
capit ab audiente.
[colonna a]
Uestre profunditatis scienciam
et melliflue doctrine eloquentiam
fama diuulgante cognoscimus,
eamque cunctis subtilitate
inueniendi et arte docendi
excellere credimus. quibuscunque
nempe ad uos uenientibus
non inuenit scientiam, quasi
plantauit et imbre doctrine cor
inscium irrigauit. in quibus
[colonna b]
Florentem uestre profunditatis
scientiam et melliflue doctrine faccundiam
uel eloquentiam, preceptor
disertissime, fama diuulgante
rumore non modico cognouimus,
uosque arte docendi et
uerborum ornatu ac sublimitate
sentenciarum cuntos huius
terre magistros excellere certo
conprobauimus, et neminem primum
|
|