Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 10


episcopis res ęcclesiarum per tempora suorum successorum distribuere liceat ?
Omne quippe ius sive lex sive quodlibet scriptum, vel quęlibet consuetudo, si
contra Ecclesię utilitatem fuerint, in irritum deducenda sunt. nec nostra auctoritate
debentur firmari qus contra imperii auctorem et propagatorem probabuntur
inferri. hoc ergo solum scriptum pro lege in talibus causis habeatur,
quod Ecclesię Dei prosit et nullo modo obesse possit. quod si aliquis contra
hanc constitutionem nostram ire temptaverit, tanquam rebellis iudicetur et sit
ei anathema maranatha, nisi resipiscat, ab universis episcopis qui huic imperii
nostri edicto subscripserunt, vel assensum prębuerunt, sive prębituri sunt.
amen. [d]ata .XII. kalendas octobris, indictione .XII., anno .III. pontificatus
domini Gregorii quinti papę. promulgata per manus Gerberti sanctę Ravennatis
ęcclesię archiepiscopi, in ea synodo in qua Mediolanensi episcopo, Arnulfo
nomine, papatum ablatum est, in basilica Beati Petri quę vocatur ad
Celum Aureum. et subscripserunt omnes qui affuerunt episcopi .
Contentio igitur quę fuit de cella Sanctę Marię in Minione
inter hoc nostrum monasterium et monasterium Sanctorum Cosmę
et Damiani quod ponitur in Mica Aurea ita exorta est ut
inferius referemus. quam huic operi inseruimus ex autenticis
scedantes, ob id maxime, his ut auditis, deinceps caveatur a rectoribus
cęnobii huius, ne similis proveniat eventus. obsecramus

Torna all'inizio