Salimbene de Adam: Cronica

Pag 397


os suum, docebat eos dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum
est regnum celorum
. Item Luc. XXI: Ego enim dabo vobis
os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes
adversarii vestri
. Item Luc. ultimo: Tunc aperuit illis sensum,
ut intelligerent Scripturas
. De secundo sic habes, Io. XVI:
Cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem
veritatem
.
Item dicimus quod privilegia páucorum non faciunt legem
communem. Salomon enim et apostoli sapientiam habuerunt
infusam de gratia speciali. Alii vero studere debent ut adiscant,
quia, sicut dicitur in Iob XXVIII, sapientia non invenitur in
terra suaviter viventium
. Et multa secuntur ibi de dificultate
habendi sapientiam. In VII etiam capitulo libri Sapientie de
sapientia multa dicuntur. Baruch etiam homini suadet ut
sapientiam adiscat, dicens, Baruch III: Disce, Israel, ubi sit
prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi
sit longiturnitas vite et victus, ubi sit lumen oculorum et pax
. Et
quamvis Deus instruxerit Moysen, cui et dixit, Exo. XXV: Inspice
et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum
est
, non tamen nocuit Moysi quod eruditus erat in omni sapientia
Egyptiorum
, et quod erat potens in verbis et in operibus suis,
Act. 7. Similiter, quamvis Paulus per revelationem Evangelium
habuerit, nichil nocuit ei quod Gamalielem doctorem habuerat,
sicut ipse dicit, Act. 22. Hinc Ieronimus dicit: «Paulus apostolus
ad pedes Gamalielis legem Moysi et prophetas didicisse se
gloriatur, ut armatus spiritualibus telis postea doceret
confidenter».
Item quod illi qui alios docere debent prius indigeant instructore,
ab Apostolo nos habemus, II ad Thimo. II: Que audisti
a me per multos testes, hec commenda fidelibus hominibus, qui ydonei
erunt et alios docere
. Item ipse idem Paulus, qui edoctus erat a
Domino et instructus, utebatur libris et Scripturis divinis; unde
et, Tymotheo IIII, mandavit, in secunda epistola: Penulam, quam
reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum et libros, maxime
autem membranas
. Item, quamvis Moyses habuerit auxilium
Dei secum habendo columnam nubis per diem et eamdem in igne

Torna all'inizio