: Annales Ceccanenses

Pag 282


1108. ind. 1. obiit Iohannes abbas Casaemarii, et Placidus fit abbas Casaemarii. Apparuit
stella cum cauda per dies 40. Venit Robbertus princeps in Campaniam mense Iunii,
et accepit tributum a Ceperano usque Segniem. Obiit Iohannes abbas Sancti Clementis.
1109. ind. 2. princeps Robbertus venit super Anagniam.
1110. ind. 3. legati regis Henrici Romam venerunt, orantes, ut papa concederet regi.
Abbas Placidus renunciavit abbatiam, qui fuit episcopus Ferentinus, et Amatus fit abbas.
1111. ind. 4. Hoc anno mortui sunt Roggerius dux et frater eius Boemundus et Richardus de Aquila
Res Henricus Italiam cum magno exercitu venit et cepit, et incendit Novariam et venit Romam, et susceptus
est a papa honorifice et intromissus in ecclesiam sancti Petri ut eum coronaret
Tunc ipse rex dolose peragens una cum suis ceperunt papam, cardinales, episcopos, nobiles. Papa iubente
iuraverunt cardinales non excommunicare eum papa; quod in suo officio
iuvaret eum tenere regnum; quod nulli personae meritum redderet de eis quod rex fecerat
eis. Henricus imperavit annis 15.
1113. ind. 6. Ceperanus crematus est 2. Idus Augusti, et arcem Ceccani in sanctae
Mariae.
1114. ind. 7. Pisani debellaverunt Maioricam et Minoricam insulas. Paschalis papa fecit sinodum
apud Ceperanum, et dedit insignia duci Wilielmo.
1116. ind. 9. abbas Amatus renunciavit abbatiam Casaemarii et Benedictus fit abbas.
1117. ind. 10. terrae motus magnus per totam Longobardiam, et submersa sunt multa aedificia.
Henricus imperator Romam rediit, et Pascalis papa fugit Beneventum.
1118. ind. 11. Gelasius II. sedit anno 1. Hoc anno 11. Kal. Februarii obiit papa Pascalis. Ioannes
cancellarius in papam Gelasium ordinatur Eodem die Henricus rex ordinavit alium in Roma invitus
clericorum Mauricius nomine, in papam Gregorium VI. Idibus Martii.
1119. ind. 12. obiit Gelasius papa. Calixtus II. sedit annis 5 mens. 10, diebus 13. Guillelmus
archiepiscopus Biennae ordinatus est in papam Calixtum.
1120. ind. 13. Calistus papa venit Romam, inde Beneventum, et dux Willelmus et princeps
Iordanus et magnates Apuliae fidelitatem ei fecerunt, et perrexit Barim et liberavit de
captivitate reginam Boamundi.
1121. ind. 14. Calistus papa cum Romanis et cum maxima gens venit super Arenariam,
sed fallaciter hoste sua praeliante vacuus revertitur.
1122. ind. 15. stellae innumerabiles visae sunt cadere per totum orbem pridie Kal Aprilis hora matutina.
Ticclena cremata est.
1123. ind. 1. Benedictus abbas Casaemarii renuntiavit abbatiam, et Petrus praepositus
factus est abbas. Eodem anno Kalistus papa pacem cum Henrico rege per legatos et
sinodum fecit fere 500 episcoporum. Iterum et iterum congregato exercitu post alia castra
expugnavit, cepit Magentiam, et baro capite truncatus est, uxorque illius et filii expositi,
quia interfecerant apud Pipernum Crescentium comitem domni papae. Idem fecit
Aqueputiae.
1124. ind. 2. obiit Calixtus papa 19. Kal. Ianuarii; consensu omnium clericorum Romanorum
post 7 dies ordinarerunt Lambertum Hostiensem episcopum in Honorium papam qui sedit annos 5,
mensem 1, dies 25.
1125. ind. 3. Hoc anno Idibus Martii venit Honorius papa cum maxima gente et cepit
Trevem atque Magentiam, et cremavit post tertium et Roccamsiccam et Iulianum, et
Sanctum Stephanum et Prossei, et abstulit Sanctum Laurentium. Postea comites Guttifredus,
Landulfus, Raynaldus iuraverunt papae.
1126. ind. 4. Honorius papa cepit Segnis et Vinculum interfecto Otto. Lotharius imperavit
annis 11.
1127. ind. 5. Honorius papa venit super Arpinum, et plurimi interfecti, cum dedecus
reversi sunt Romam.
1128 ind. 6. Godefridus et Rainaldus comites Ceccani quam plurima oppida ceperunt
Homines castri Frabratterie et Supini reddiderunt se Guidoni et Iohanni. Mortuo duce Guilelmo
papa cum exercitu rediit Beneventum.
1129. ind. 7. Ripae crematus est.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50


Torna all'inizio