Minime gentium dicebant pro eo, quod est omnium gentium
iudicio minime esse faciendum.
Milvina genus tibiae acutissimi soni.
Miracula, quae nunc digna admiratione dicimus, antiqui in
rebus turpibus utebantur.
Mirior dicebant conparativum a miro. Titinnuis(161):
“Mirior”, inquit, “tibi videor”.
Miscelliones appellantur, qui non certae sunt sententiae,
sed variorum mixtorumque iudiciorum sunt.
Misenum promuntorium a Miseno tubicine Aeneae ibi sepulto
est appellatum.
Miseratur is, qui conqueritur aliena incommoda: miseretur
is, qui miserum sublevat. Misiret me eadem forma dicitur,
qua piget, paenitet, taedet.
Miracidion primae adulescentiae.
Metus feminine dicebant. Ennuis(trag. 387): “Vivam an
moriar, nulla in me est metus.”
Metari castra dicuntur, quod metis deriguntur.
Meddix apud Oscos nomen magistratus est. Ennius (Ann. 298):
“Summus ibi capitur meddix, occiditur alter.”
Meditrinalia dicta hac de causa. Mos erat Latinis populis,
quo die quis [primum] gustaret mustum, dicere ominis gratia:
“Vetus novum vinum bibo, veteri novo morbo medeor.”
A quibus verbis etiam Meditrinae deae nomen conceptum,
eiusque sacra Meditrinalia dicta sunt.
Medioximum mediocre.
Medullitus, ex intimis medullis.
Meditulluim dicitur non medium terrae, sed procul a mari,
quasi meditellium, ab eo quod est tellus.
|
|