unum suppositum vel hypostasim. Et per consequens ponit tertio, quod Christus
est unum tantum, et non solum unus. Et quia humana natura non substantificatur,
ut subsistat, nisi per unionem ad divinam personam; ideo homo, qui significat
per modum subsistentis, non solum dicit naturam et corpus, sed etiam
Divinitatem. Et haec est quarta positio. Et quia divina persona, quae ante
Incarnationem subsistebat in una natura, post illam subsistit in duabus naturis
et tribus substantiis; ideo quinto dicit, quod persona Verbi ante Incarnationem
fuit simplex, sed post Incarnationem est composita. Et quia est unum suppositum
quod subsistit in duabus naturis; ideo sexto ponit, quod de illo supposito
proprie dici possunt adiectiva significantia proprietates utriusque naturae, sive
denominetur per unam naturam, sive per aliam; unde secundum eos proprie
dicitur: «Iste puer est aeternus; et Deus est passus».
Tertia vero opinio, quia negat unionem animae ad carnem in Christo, ideo
primo ponit, quod homo non praedicat de Christo aliquid compositum ex anima
et corpore, sed partes humanae naturae; ut sit sensus: «homo est»; idest habet
animam et corpus sibi unita accidentaliter. Et ideo ponit secundo, quod homo
praedicatur de Christo accidentaliter, non in quid, sed in quomodo se habens;
ut cum dicitur homo indutus. Et ideo tertio ponit, quod duae substantiae non
pertinent ad personalitatem Filii Dei, sed extrinsecus se habent ad ipsam.
Et multa alia ex his opinionibus sequuntur, si quis radicem opinionum consideret.
Ex praedictis autem patet quod quaelibet harum duarum opinionum convenit
cum alia in aliquo in quo differt a tertia. Primae enim duae opiniones conveniunt
in hoc quod utraque ponit, quod homo de Christo praedicatur in quid;
in quo differunt a tertia quae hoc negat. Similiter tertia convenit cum secunda
in hoc quod in Christo non sunt duo supposita, quamvis differenter: quia secunda
ponit, quod supponitur utrique naturae substantialiter; tertia vero quod divinae
substantialiter, et humanae accidentaliter, sicut album et homo non est
aliud et aliud suppositum; sed idem quod supponit homo, copulat album: in quo
differunt a prima, quae ponit in Christo duo supposita. Similiter etiam prima et
tertia conveniunt in hoc quod humana natura non pertinet ad personalitatem
divinae personae, quamvis differenter: quia prima ponit, quod substantificatur
per se; tertia autem quod nullo modo; unde utraque ponit, quod divina persona
sicut fuit simplex ante Incarnationem, ita est simplex post Incarnationem; in
quo differunt a secunda.
|
|