Interea namque dum ea, que supra diximus, in partibus 
Tuscie et Romanie ab imperatore sic agitabantur, procuratores 
imperatoris, quos in Longobardia relinquerat, nihilominus 
imo etiam multo magis, ultra quam soliti fuerant, super 
Longobardos seviebant et multis ac diversis iniuriis eos opprimebant. 
Longobardi igitur sic sibi fieri cernentes ac nullus 
eorum nullaque etiam civitas per se vindictam inde sumere 
audens, cum tanta mala sibi fieri vita comite nullo modo pati 
poterant nec eis, ne sibi fierent, resistere audebant, tandem 
necessitas consilium inde reperit. 
Mediolanenses namque cum multo magis quam alii Longobardi 
ita opprimerentur, quod nullo modo evadere aut vivere 
posse putarent, tandem cum Cremonensibus et Pergamensibus 
atque Brixiensibus seu Mantuanis ac Ferrariensibus colloquium 
fecerunt. Qui omnes cum insimul coadunati fuissent ac 
mala et incommoda a procuratoribus imperatoris et missis sibi 
illata vicissim inter se retulissent, melius esse cum honore mori, 
si opporteret et aliter fieri non posset, quam turpiter et 
cum tanto dedecore vivere statuerunt. Quapropter illi statim 
fedus omnes inter se inierunt; et concordiam atque pactum,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |