incidet in mala. Item Prover. XXIII: Fili mi, si sapiens fuerit animus
tuus, gaudebit tecum cor meum, et exultabunt renes mei, cum
locuta fuerint rectum labia tua. Item Eccli. I: Fili, concupiscens
sapientiam conserva iustitiam, et Deus prebebit illam tibi. Item
Eccli 4: Sapientia filiis suis vitam inspirat et suscipit exquirentes
se. Item Eccli. VI: Fili, a iuventute tua excipe doctrinam, et usque
ad canos invenies sapientiam. Item Eccli. VI: Si dilexeris
audire, sapiens eris.
Igitur hec omnia supradicta de sapientia ideo diximus propter
illos ribaldos stultos et indoctos qui se appellant Apostolos,
quia volunt sine scientia predicare, nec Scripturam habent nec
mores bonos neque vitam bonam, sed vadunt stultiando per
mundum et hereses seminando. Ideo cuilibet stulto, qui sine Scriptura
predicare vult, convenit illud Ys. 32: Stultus enim fatua loquetur,
et cor eius faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquetur
ad Dominum fraudulenter et vacuam faciet animam esurientis,
quia non dicet auditori nisi inutilia et verba truffatoria, et potum
sitienti auferet, quia non dabit aquam, id est doctrinam, que facit
salire in vitam eternam, Io. IIII. Ideo sequitur: Fraudulenti
vasa pessima sunt. Ideo melius faceret talis stultus si taceret,
quia, sicut dicit Sapiens in Prover. XVII, stultus si tacuerit, sapiens
reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens. Item in
eodem: Non decent stultum verba composita nec principem labium
mentiens. Item Prover. XXIIII: Excelsa stulto sapientia, in porta
non aperiet os suum. Item Eccle. X: Labia insipientis precipitabunt
eum. Initium verborum eius stulticia et novissimum oris illius error
pessimus. Stultus verba multiplicat. Et ideo qui imponit stulto
silentium, iras mitigat, ut dicitur Prover. XXVI. Quod bene voluit
facere papa Gregorius decimus, qui in pleno concilio Lugdunensi
cassavit et reprobavit cetum istorum stultorum, qui se dicunt
Apostolos esse et non sunt. Sed miseria et pigritia episcoporum permittit
eos per mundum infructuose vagari.
|
|