Ad quartum dicendum, quod aliquis propter abusum privat se beneficio accepto;
unde etsi aliqui praelationem a Deo consecuti sint, tamen propter hoc quod
ea abutuntur, dignum est ut eis praelationis potestas auferatur: et utrumque a
Deo est; scilicet et quod praelationem habuerunt, et quod eam iuste amittunt:
sicut omnes vitam a Deo habent, tamen aliquis iuste vita privatur.
Ad quintum dicendum, quod non est omnino inordinatum quod indigni ad praelationes
assumuntur: ordinatur enim in poenam subditorum, qui hoc merentur,
ut significatur Iob 34, 30: «Qui facit regnare hominem hypocritam propter peccata
populi»; et Oseae 13, 2: «Dabo eis regem in furore». Unde cum poena
omnis a Deo sit, etiam tales praelationes a Deo sunt.
ARTICULUS 3
Utrum in statu innocentiae fuisset dominium
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod in statu naturae integrae praelatio, seu dominium, non fuisset.
Dicit enim Gregorius: «Natura omnes homines aequales fecit;
sed pro meritis alios aliis occulta sed iusta Dei dispensatio subiecit». Sed si
homines non peccassent, statum naturae retinuissent. Ergo omnes fuissent
aequales, et nulla in eis fuisset praelatio.
2. Praeterea, Augustinus dicit in 19 De civ. Dei, hominem ad imaginem
Dei factum solum irrationalibus esse praepositum. Sed homo non aequiparatur
irrationalibus nisi propter peccatum, ut dicitur in Psal. 48, 13: «Homo, cum in
honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus et similis
factus est illis». Ergo si peccatum non fuisset, unus homo alii suppositus non
fuisset.
3. Praeterea, dominium sine servitute esse non potest. Sed Augustinus et alii
sancti communiter dicunt, quod servitus pro peccato est introducta. Ergo et
dominium, seu praelatio, ante peccatum non fuisset.
4. Praeterea, Apostolus dicit, 1 Tim., 1, 9: «Iusto non est lex posita». Sed
Philosophus dicit in fine Ethic. Quod haec fuit necessitas constituendi reges et
alios principes, ad leges condendas habentes vim coactivam ad virtutis actus,
quam sermo persuasivus sapientum non habet. Ergo si omnes iustitiam in qua
conditi sunt, servassent, praelatio non fuisset.
5. Praeterea, ea quae consequuntur naturam integram, etiam remanent in patria.
Sed in futuro omnis cessabit praelatio, ut dicitur in Glossa 1 Corinth. 15.
Ergo et in natura integra praelatio non fuisset.
|
|