Salimbene de Adam: Cronica

Pag 487


iverunt ad Novem et combusserunt circam et vastaverunt undique
et ceperunt multos homines et iumenta. Et ceperunt Campagnolam
cum ducentis hominibus.
Postea, die Iovis post festum beate Marie Virginis, id est XIIIIa
die exeunte Augusto, venerunt Parmenses qui erant extra Parmam
ex parte imperii et habitabant in Burgo Sancti Donini
contra Parmam cum Mutinensibus et cum Uberto Pelavisino
marchione, qui erat dux et capitaneus istius exercitus; et Parmenses,
egressi de civitate cum carrocio contra eos, congressi
sunt cum eis in loco qui dicitur Agrola, ubi condam Victoria
civitas fuerat. Et facta est pugna grandis in strata solummodo,
quia propter foveas ad agros exire non poterant; nec preliati
sunt nisi milites hinc et inde, id est ex utraque parte cuiuslibet
exercitus, et non omnes, sed aliqui, quia strata amplum bellum
non capiebat. Et dominus Mons Lupus marchio, magnus bellator
et fortis armatus, de Parmensibus et Cremonensibus multos
prostravit in strata. Erat enim doctus ad bellum et fortis et securus
ut leo. Tandem prostratus est ipse et interfectus in strata.
Hic domini Bernardi Rolandi Rubei, cognati pape Innocentii
quarti, ex sorore nepos fuit cum aliis [V] fratribus, qui magni
barones fuerunt et habitabant in Parma in Capite Pontis. Primus
istorum dominus Hugo, secundus dominus Guido, tertius
dominus Rolandus, quartus dominus Mons, de quo presens est
sermo, quintus dominus Gottefredus. Hic fuit in Ordine Templariorum
magnus et potens et multum reputatus, eo quod marchio
esset. Omnes supradictos vidi et cognovi, et dicebantur marchiones
Lupi de Soragna, que villa erat in qua possessiones habebant,
distans inferius a Burgo Sancti Donini per miliaria V.
Porro Parmenses qui erant extra Paxmam ex parte imperii,
videntes quod in supradicto conflictu sui inferiores esse ceperunt,
giraverunt ex latere et fecerunt insultum contra civitatem currendo

Torna all'inizio