Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 178


Demum tam detestabile est hoc peccatum, quo ecclesiastice concordie
<...> fedatur, ut quelibet culpa alia iudicata ad pondus huius criminis
levis et venialis censeatur. Peius est enim istud crimen etiam peccato
Christum negantium. Ibi enim potest fuisse necessitas, hic sepe obnoxia est
voluntas; in aliis offensis unius forte anime dampnum est, hic periculum
imminetur plurimorum, et cum contingat semel delinquere, scismaticus
convincitur cotidie peccare. Adeo autem huius prevaricationis excessus
grandis est, ut nec per sanguinem valeat indulgentiam promereri, quemadmodum
facundissimi Cipriani martirio consecrata dictat auctoritas:
Inexpiabilis, inquit, et gravis culpa discordie nec sanguine abluitur nec
passione purgatur
.
Supplicium vero eorum, qui ipsius ecclesie, ut premissum est, dispaginant
vel etiam revellunt concordiam, quam vehemens sit atque terribile,
Dathan et Abyron necnon et Chore mors nova et penitus stupenda nos
edocet. Nam quia dissentionem in populo facere conati sunt, terra compagibus
ruptis dissiliens seseque in sinum largiorem aperiens vivos eos cum
suis omnibus profundo ore voravit, quemadmodum sacra Numeri depingit
ystoria, quia dirupta est terra sub pedibus eorum et aperiens os suum
de
glutivit illos cum tabernaculis suis et universa substantia, descenderuntque
viv
entes in infernum operti humo. Sed et egressus ignis a domino interfecit
Chore et ducentos quinquaginta viros, qui cum eo incensum offerebant.
Similem penam ecclesie divisoribus sub imprecationis voce propheta
denuntiat: Veniat mors super illos et descendant in infernum viventes,
quoniam nequitia in
hospitiis eorum in medio eorum. Que vero nequitia?
Quoniam, inquit, contaminaverunt testamentum eius, sacre videlicet
scripture elogium, ita, quod divisi <sunt> ab ira vultus eius, hoc est
domini, dum divino eis irascente iudicio adversus invicem contrarii erroris
materias erexerunt, ut Arrius in Sabellium, Eutices in Nestorium,

Torna all'inizio