Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 157


iam constituta dies aderat, servientes palacii, sperantes cancellarium
mane iuxta consuetudinem ad curiam ascensurum, parati
ante ianuam consistebant, ut eum venientem cum paucis admictentes,
milites eius excluderent. Odo vero magister stabuli, cum
eorum intellexisset consilium, repente descendens e palatio, cancellarium
quod ei periculum imminebat edocuit. Qui paucos
amicorum secum retinens, milites et hostiarios, qui ante domum
eius convenerant ut euntem ad curiam sequerentur, iussit abscedere.
Constantinus itaque castellanus, ubi spem et opinionem
suam elusam animadvertit, mittens plerosque palatii servientes,
quos civibus notissimos esse cognoverat, per singulas
urbis regiones eos distribuit, iussitque clamare ut universi cives ad
arma concurrerent et domum cancellarii, qui paratis iam navibus
cum thesauris regiis fugere decreverat, obsiderent. Hiis urbe commota
rumoribus, Herveus Floridus, quem non tam familiaritas
cancellarii quam ipse de se plurimum loquens palatinis suspectum
fecerat, cum Rogerio comite Avellini secus palatium equitabat.
Quem cum vidissent clientes gayti Richardi ac plerique alii
viri, qui iam illuc armati confluxerant, irruerunt in eum et equo
deiectum gladiis transfoderunt. Inde comitem persequentes, cum
extra portam urbis in planum quod palacio adiacet pervenissent,
fugiendi spe sublata iam in eum lanceas intendebant, cum rex,
ut ad fenestras palacii quid tumultus esset prospectum venerat,
exclamans, multum illis interminatus est, nisi sibi vivum illum et
inco[lumem assignarent. S]ic eorum impe[tu vix] compresso,
cum aliter comitem [liberare] non posset, iussit eum in castello
maris summa diligentia custodiri. Tunc vero sagittarii curie, qui
nunquam in seditionibus ubi lucri spes appareat ultimi consueverunt
occurrere, cum hiis quos superius coniurasse diximus,
magnaque preterea confluentium virorum multitudine, domum
cancellarii circumvallant. Simon autem Pictavensis, cuius diligentie

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio