De bello quod apud Fanum fuit, et de destructione Berselli et Berutti et
aliarum villarum in episcopatu Parmensi.
Et eodem anno dominus rex cum Ycilino ceperunt dominum
Ugonem de Robertis de Regio cum multis aliis apud Fanum.
Est autem Fanum quedam villula in episcopatu Regino prope
Lenciam, inter Bibianum et Tortilianum et Cavilliánum, in qua
sunt canales et prata. Destruxerunt etiam Bersellum et Berútum
et totum episcopatum Parmensium a Lencia citra versus castrum
Berselli, et pontem, quem Mantuani fecerant, ceperunt.
Quod Mantuani combusserunt totum episcopatum Cremonensium a Torexella
inferius.
Et eodem anno captum fuit navigium Mantuanorum apud
Bersellum et aliud postea ad Gramignatium; et multi mortui et
necati de Mantuanis fuerunt. Et Mantuani combusserunt totum
episcopatum Cremonensium a Torexella inferius. Et apud Luçariam
steterunt Mediolanenses, Brixienses, Ferarienses, Bononienses
et Veneti duobus mensibus. Erat enim valida guerra et
intricata et periculosa. Nam res publica contra Ecclesiam cum
suis sequacibus vivaciter insurrexerat et e converso.
De morte patriarche Antiocheni, qui fuit sanctus homo.
Et patriarcha Antiochenus obiit apud Lugdunum, qui fuit
de Robertis de Regio; et tempore magni terremotus erat episcopus
Brixiensis. Et cum ad clamorem cuiusdam fratris Minoris,
qui morabatur cum eo, dum episcopus esset, cameram
fuisset egressus, et post egressum immediate ex concussione terremotus
camera cecidisset, ita hoc beneficium cognovit a Deo, quod
totaliter est conversus ad ipsum. Nam statim sine aliqua mora
emisit votum et firmiter Deo promisit quod omnibus diebus vite
sue castitatem servaret, quam non servabat prius, et quod omnibus
|
|