Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 97


proceres indignari, quod omissis comitibus aliisque viris prudentibus
quorum oportebat consilio curiam regi, toti regno servum
effeminatum prefecerit. Nec enim regem sanum habuisse consilium
aut eius debere super hoc iussionem impleri, qui viros contemptibiles,
immo deviratos homines ad regimen regni putaverit
posse sufficere. Sed et hoc insanius esse quod adversus electum
Siracusanum, virum prudentem regnoque necessarium, ob quem
solum in consulta regis decreta videbantur atiquatenus excusari,
nescio qui conspiratores eam commoverint et ipsum a curia censeant
amovendum. At illa respondit: regis ultimam voluntatem
quam maxime deceat observari, sua nunquam infirmatum iri
opera. Quod si gaytus Petrus ad administrationem regni parum
sufficiens putabatur, ipse cum eo familiaris in curia remaneret,
ut auctoritate et prudentia sua quod deerat curie suppleretur.
Tunc indignatus comes: "bene", inquit, "honorem michi debitum
ut consanguineo detulisti, preclare michi locum reservans
dignitatis que servo tuo parem me facere dispo[nebas. At
ego] mores inge[niumque tuum co]gnovi, neque [me latet consili]um
tuum; sci]o te quidem fac]turam ut ab administratione
regni turpiter expellaris; iam enim per totam Apuliam opera
tua fama dispersit; iam hic etiam quod plenius ibi dicta corroboret
intellexi". Hiis aliisque non mitioribus eam verbis aggressus,
deincepsque paulatim in apertam verborum contumeliam
prorumpens, tandem ad lacrymas coactam nichilo tamen segnius
eius proposito reluctantem deseruit, iratusque domum reversus
est. At gaytus Petrus, cum aperte comitis animum ex ipsis dictis,
ut presens aderat, cognovisset, arbitratus ei viribus resistendum,
cepit animos militum beneficiis sibi largisque donis allicere.
Erant tunc consiliorum eius participes duo viri nobiles, in quibus
maxime confidebat: Hugo filius Atonis, vir tam prudens quam
armis strenuus, quem militibus suis ipse prefecerat, et Richardus

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio