comprehenderet, quia fines non habet; sed quia secundum omnem rationem qua
cognoscibilis est seipsum cognoscit, ideo comprehendere seipsum dicitur. Et
quia unumquodque est cognoscibile secundum quod est ens, ideo dicta comprehensio
contingit quando adaequatur ad essentiam rei efficacia intellectus in
intelligendo. Cum autem intellectus duo habeat in intelligendo, scilicet lumen
intellectuale, quo intelligere potest, et similitudinem rei intellectae, qua sua
intellectualis operatio determinatur ad hanc rem cognitam; quodcumque horum
excedatur a re secundum quod est in suo esse, intellectus illam rem non
comprehendet.
Sed in hoc differt. Quia si excedat res similitudinem intellectus, qua rem ipsam
intelligit; tunc intellectus non attingit ad videndum essentiam illius rei: quia ut
dictum est, per similitudinem illam intellectus determinatur ad rem cognitam;
sicut si species intelligibilis repraesentet hominem inquantum est sensibilis, et
non inquantum est rationalis: tunc enim non videtur essentia hominis: quocumque
enim subtracto de essentialibus rei, manet essentia alterius speciei. Si
autem res excedat lumen intellectus, et non speciem; tunc videbitur quidem
essentia rei, sed non modo perfecto ut cognoscibilis est; eo quod, ut dictum est,
ex lumine intellectuali est efficacia intelligendi.
Sed quia esse quod recipitur in creatura, deficit ab eminentia esse Creatoris;
ideo omnis intellectus creatus cognoscens Deum per similitudinem aliquam sive
impressam, sive a rebus acceptam, non videt essentiam Dei; sed ad hoc quod
videat Deum oportet quod ipsa Dei essentia coniungatur intellectui ut forma
qua cognoscit determinate: quod est in omnibus beatis. Sed quia lumen intellectuale
facit intelligentem simpliciter, ideo oportet quod omnis intellectus
intelligat per lumen quod sit in ipso. Unde per lumen intellectuale quod est in
intellectu creato receptum, quo Deum videt, deficit ab esse divino; et ideo
quamvis essentiam Dei videat, non tamen perfecto modo videt; et propter hoc
intellectui creato communicari non potest quod Deum comprehendat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Isidorus loquitur de perfecta cognitione
Trinitatis; quae Trinitas de seipsa perfectam cognitionem habet simpliciter; sed
anima Christi habet de ea cognitionem perfectam in genere creaturae. Vel
dicendum, quod non loquitur de comprehensione ipsius Trinitatis secundum se,
sed quantum ad omnia quae in seipsa Trinitas cognoscit: quia omnia illa
cognoscit in ea anima Christi, non autem aliqua alia creatura. Vel si intelligatur
de comprehensione Trinitatis in se; tunc homini assumpto convenit, non
ratione naturae humanae, sed ratione divinae.
Ad secundum dicendum, quod sicut nihil est de divina natura quod non sit
humanae naturae unitum in persona Verbi, non tamen humana natura adaequatur
divinae naturae, propter quod divina natura tota dicitur unita humanae
naturae, non conclusa in humana natura; similiter quia nihil est de natura
Verbi quod anima Christi non videat, nec tamen ei adaequatur, potest dici quod
|
|