ARTICULUS 3
Utrum Christus debuerit probare
resurrectionem suam argumentis
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus resurrectionem suam argumentis probare non debuit.
Ambrosius enim dicit: «Tolle argumenta ubi fides quaeritur». Sed
de resurrectione quaeritur fides. Ergo argumenta fieri ad resurrectionem non
debent.
2. Praeterea, aut argumenta illa fuerunt sufficientia ad probandum resurrectionem,
aut non. Si non, hoc videtur in imperfectionem inducentis argumenta
redundare. Si autem fuerunt sufficientia, et argumentum sufficiens facit scientiam
vel agnitionem, quae non stat simul cum fide, quae est de non apparentibus;
videtur quod evacuaverunt fidem, et abstulerunt meritum eius.
3. Praeterea, sicut est fides de resurrectione, ita et de aliis articulis. Sed ad
alios articulos non induxit aliqua argumenta probantia. Ergo neque ad resurrectionem
inducere debuit.
4. Praeterea, argumenta ex quibus contrarium videtur sequi, potius confundunt
intellectum quam elucidant. Sed in argumentis a Christo ostensis quasi contraria
innuebantur: per hoc enim quod comedit, ostendebat in se animalem vitam;
per hoc autem quod ianuis clausis intravit, ostendit spiritualem vitam. Ergo
videtur quod argumenta incongruenter adducta fuerint.
5. Praeterea, sicut subtilitas est de gloria resurrectionis; ita et claritas. Sed
Christus gloriam resurrectionis solum per subtilitatem probavit quando intravit
ad discipulos ianuis clausis. Ergo videtur quod insufficienter ostenderit.
SED CONTRA est quod dicitur Actor. 1, 3: «Praebuit seipsum vivum post passionem
suam in multis argumentis».
Praeterea, Apostoli, debebant esse testes resurrectionis. Sed nullus potest esse
testis idoneus eorum de quibus certitudinem per visum et auditum non habet.
Ergo videtur quod ipse eis argumenta praebere debuit, quibus certificarentur
de sua resurrectione.
Praeterea, magis necessarium erat quod Apostoli haberent fidem de resurrectione
quam alii homines: quia ipsi erant qui fidem praedicare debebant. Sed
aliis hominibus facta est fides de resurrectione Christi per argumenta miraculorum:
Marc. ultim., 20: «Sermonem confirmante sequentibus signis». Ergo
Apostolis per argumenta aliqua fides de resurrectione fieri debuit.
|
|